Latin
63.6 to 63.9
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 63.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Neque pro certissimo timiditatis (cum plerisque Autoribus Veteribus) indicio accipiendum est, quod utplurimum gregatim, rarò solitaria ad pascua procedat, &canibus insequentibus calcanea non cornua objiciat sed salutem in fugâ quaerat: cum potius heroicum existimandum, quod canes, hostes suos inferiores, contemnendo calcibus evincat, non ramosis cornubus, quae ad necessariam sui defensionem contra superiores hostes, ut sunt Homines, Ursi, Lupi, reservare videtur. Inest ipsi praeterea aeque ac Cervis mira natandi peritia, ut saepenumero maxima flumina atque latissimos lacus tranet: summanque maque gaudet velocitate, quam &longa cru ra &metus instantis venatoris adhuc accelerat: quâ sit, ut incredibili pernicitate, levissimoque gressu uvida loca (quae Morassa vocant! trantiliat, &venatores, canes ac lupos infensissimos longo post se relinquat intervallo. Quod ex conspecto proprio sanguine moriatur, &morbo comitiali valde sit obnoxium ab eoque non liberetur, nisi altera pedum po steriorum ungula auri fuerit apposita, Recen tiorum eloquio, fabulam sapiunt. Integrae potius &incorruptae est sanitatis, atque incredibili pollet robore, cumprimis pedum poste riorum, quibus lupum aut robustissimum canem unico ictu interimit, imo interdum elabente cane vel homine arborem elidit, ac si fungus adfuisset. Caeterum mansvetum &innoxium existit animal, nemini damnum inferens, si modo ab aliorum invasionibus esset liberum. Pro foemina more Cervorum non dimicat, neque praelia instituit, sed quodlibet suam adjunctam habet sociam, cum qua sub finem Augusti coit, eamque impraegnat. Eo tempore clamorem cervino similem emittit, &in surorem quasi à nimio Veneris appetitu reda ctum, prioribus pedibus terram frequentissi mè concutit, illisque contra quemeunque hostilem insultum summa cum agilitate utitur. ut illud tunc aggredi summe sit periculosum Foemella foecundata permanet usque ad finem Mai, tunc verò prolem unicam vel binam, rarò ternam, excludit quia vacca non plu re. quam duos vitulos simul nutrite potest, cam singulis ubera bina, quae vacca habet quaterna, debeantur. Matrem sequuntur vituli annos duos vel tres, quam tanto amore ampiecti Gobelius l. c.