# Amphiteatrum zootomicum 65.1-4

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, 65.1 to 65.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/65.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/65.1

nandi licentia in istis oris concessa est, mittit, Ne vero in enarrandis iis absque ordine procedamus, in tam amplissima divitiarum serie agmen ducant CORNUA, ramosa illa capi tum Alcinorum ornamenta, utpote quae nor solum plurima, sed etiam reliquis nobilita te antecellentia pharmaca porrigunt. Ex his autem cornubus ea, quae in usum medicum trahuntur, non uno eodemque ab omnibus omnia colliguntur tempore, sed alii com mendant illa, quae Alces mense Februario vel Martio sponte dejicit: Alii vero his praefe runt ista, quae ab animali sub finem August in furorem quasi venereum rapto atque ma ctato vi decerpuntur; quo scilicet tempore calidum, vegetum & succulentum magis, Veneris stimulo agitatum, spiritum genita lem cum Sale vol. in universum quasi corpus & praecipuè cornua diffundat: & quidem du cti ratione Botanicotum, qui radices ve plantas in usum pharmaceuticum vocandas Veris potissimum tempore conquirunt, rati, plantas tunc plane succulentas esse, ac, ut ita dicam, utero geri, nec dum ipsarum vi gorem in flores, folia, caules, aut fructus abiisse Quibus tamen idcirco non subscribimus, quin potius priorum sententiae calculum nostrum addimus, judicantes, idem cornubus Alcini accidere, quod aliis fructibus, qui nunquam efficaciores existunt, quam cum debitum maturitatis tempus adepti sponte deciderint. Ma turitatis autem notae certissimae habentur, cornua sint ponderosa, compacta, dura, albicantia; cum contra ista, quae injusto tem por & vi ab Alcibus desumuntur, aliis leviora, porosa, & in medio lituras & sanguinis vestigia, exhibere deprehendantur Exhibent quamplurimi Cornu Alcis crudum, sine ulla praegressa praeparatione, persvasi vires in eo tunc concentratas & coadunatas majore vi in corpus humanum agere posse quam cum adhibito igne subtiliores ejus par Ideoque ticulae expellantur ac dissipentur lima vel alio instrumento aspero in pulveren subtilissimum redigunt, eumque vel solum, vel aliis appropriatis sociatum v. g.

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
