Latin
67.1 to 67.5
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 67.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
&vel priori vel posteriori modo conficiatur, manet interim usus hujusmodi Cornu Alcini philo soph. praeparat: multiplici experientia certus. Tametsi enim inficias ire haud liceat, illud praeter gelatinosam viscositatem multum de sale vol. deperdere virtus tamen diaphoretica, praecipitans, absorbens, anodyna, antifebrilis adhuc restat, unde in Variolis, Morbillis, Febribus malignis, Epilepsia, Torminibus in fantum, &Lumbricis fugandis non minimum meretur encomium. Subnectimus Cornu Alcino Philosoph. calcinato, ob operationis affinitatem, Tertium primae Classis praeparatum, quod est Aqua è typhis Alcinis, facili negotio acquirenda: Nimirum 12. Novella Cornua sanguine adhuc succulenta, incidantur in frustula &retortae indita per Baln. Mariae aut Baln. Vaporis vel per se, vel cum parva vini generosi quantitate tamdiu destillentur, donec nulla liquoris guttula amplius exsudare observetur. Aquae huic stillatitiae sale vol. succoque nutritio gravidae ingens utplurimum tribuitur efficacia in expellendis Variolis &Morbillis, atque sistenda cordis Palpitatione, vel sola vel vehiculi loco cum caeteris medicamentis alexipharmacis in morbis malignis ac pestilentialibus usurpata Confici adhuc ex Cornubus Alcinis licet Magisterium, si vel juxta praescriptum Augustanorum 1. Limaturae seu scobis Corn. Alc. q. v. irrigas cum Spiritu Nitr. postmodum superfundis acetum vini optime destillatum, ponis per aliquot dies in digestione, dein filtras per chartam emporeticam, &instillato Oleo Tart. tanquam alcali acido Spiritus Nitri contrario pulverem ad fundum praecipitas, frequentioribus ablutionibus edulcorandum: vel si ad mentem Ludovici Rasur. Corn. Alc. mundi &torno ab extremo cortice &medulla separati v. gr. 3j. aflundatur s. q. Spirit. Nitri, ut fiat solutio, quae ad medietatem liquoris iterum abstrahatur, &quod reliquum est Aqua simplici tam edulcorandi, quam Magisterium ad fundum praecipitandi gratia diluatur. Hac enim methodo medicamentum evadit elegans, pulveribus cordialibus &confortantibus admiscendum, atque, cum in potu vel aliis liquidis facile diffluat, pro decipiendis infantibus, pharmacorum assumptionem recusantibus, satis commodum. In altera &posteriori praeparatorum Classe nobis obveniunt Spiritus, Sal vol. &Oleum Corn. Alc. quae simul eadem operatione impetrantur, si nempe . Cornuum Alcinorum ope serrae in frusta mediocria dissectorum non raspaturae, ne ex nimis discontinuato corpore principia destillabilia impetuosius prorumpant) v. g. Ib. ij. vel iij.