Latin
68
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 68
Unproofread scanNot analysed yet
Mixturam hanc indunt cucurbitae, eamque una cum af fuso Spiritu Vini imposito alembico leni igne tamdiu torquent, donec se Sal vol. alis quas à Spiritu Vini acceptis, in capitelli summitate rursum sistat. Huc etiam pertinet brevior &noviter à Cl. Waldschmidio, Kiloniens. Prof. Meritiss. in peculiari dissertatione de Salis vol. C. C. crystallisatione volat. essent. p. 14. traditus modus figen di volatilitatem Salis C. C. in Alcino itidem tentandus, qui eo redit, quod Spiritum C. C. recens destillatum, &ab omni heterogenei tate ope filtri depuratum, per duorum vel trium mensium curriculum in locum frigidio rem reponat, &sic concretum crystallinum volatile, salis gemmae pelluciditatem &splendorem aemulans, in fundum vitri instar cir culi subsidere promittat, vitro eximendum, &ablutis Spiritu Vini variis, quas in superfi cie sua ostendit, maculis flavescentibus, le nissimo igne exsiccandum: hasque crystallos communi Sali vol. longe praestantiores censet ob duas quas pag. 16. addit rationes. „Non „enim (inquit) earundem purificatione opus „est, quae in rectificando vulgari via producto „sale aliquoties reiteranda. Praeterea nec de „vittute sua aliquot etiam annis servatae quic „quam amittunt, quod vulgari sali est fami „liarissimum, dum non sine aliquali activita"tis suae dispendio notabili tempore durare „possit. Dirigitur quidem &Olei à Spiritu per separatorium aut filtrum chartaceum sejuncti Re ctificatio, si illud cum vitro pulverisato, ve silicibus, vel limatura Corn. Alc. crudi, vel Colcothare vitrioli, vel pane furfuraceo, vel cineribus elixiviatis mixtum per Retortam destilletur, aut affuso Spiritu vini in liquorem balsamicum pellucidum rubescentem exalte tur. Attamen, cum nihilominus foetor ips inhaereat adversus, non facile interne praescri bitur: quamvis non dubitemus, quin in tem perando acido in corpore graviter peccante corrigendaque pituita viscida, convenientibu aliis combinatum, voto exhibentis sit responsurum. Quare plerumque usui tantum inser vit externo, vel solum, vel cum Spiritu CornAlc. in frigidis Capitis &Cerebri affectibus, commissurae coronali ac sagittali, item in sedandis torminibus colicis, flatibusque inte stinorum discutiendis, regioni umbilici illi tum Majus autem atque certius solatium in foro Medico à Spiritu &sale vol. Corn. Alc. sperandum in sudore provocando, putredine ar cenda, acido quocunque invertendo, moti bus epilepticis abrumpendis, Asthmate pituitoso &convulsivo abigendo, salibus acribus scorbuticis mitigandis, lumbricis fugandis, &simil. ipsis internè assumptis.