Latin
DOOOMTO
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 7
Unproofread scanNot analysed yet
Naturae providentiam intellexi, non in eo duntaxat, quod partes omnes ipsius animalis pulchre construa xerit, sed quod ipsum etiam eis uti docuerit. Hactenus Galenus I. c. Hujus partis motus cum admirabilis sit, specialem utique &diffusiorem requirit theoriam: hac utitur bellua ad varios usus cum insigni spectatorum voluptate, extendendo &contrahendo ipsam: haec ipsius manus est apprehensioni inserviens: inquit Aristoteles lib. 2. de part. an. c. 16. ea enim non alio modo utitur, nisi ut manu: quin &omnis vis in ea videtur sita esse: eâdem arbores dejicit, ab equo Equitem deturbat peditem correptum, quo libuerit, projicit: gladio ad eam a ligato in bello hostes interimit: per hanc Rectores ascendunt &descendunt: hac hominem in sublime tollunt, iterumque jussi deponunt; hâc grandia levant onera &asportant: eâ olus inter reliqua animalia cibos tam siccos quam humidos colligit, capit &ad os admovet: eâdem spirat, bibit, seu potius attracta potulenta ori ingerit &faucibus infundit, ut &odoratur: eandem Rectori suo &spectatoribus saepè, quemadmodum homo homini manum in fidem offert: eâ aquam haurit &aspergit illâ circumstantes; hinc rectè Coelius Rhodiginus lect. antiq. l. 2 c. 28. inquit: in Elephantis mira &peculiaris narium rato est: quippe implet iis manus vicem. Vide Philostratus l. 2. Proboscis ei ad terram demissa &anterius carnosa est: hâc cibum potumque assumit in os, quod ei sub cervice est, sicut Sturioni: eádem aliquoties nummum è terrâ tollentem vidi, &aliquando detrahentem ramum arboris, quem Viri 24. funè trahentes ad humum flectere non poterant, eum solus Elephas tribus vicibus motum detrahebat, ut cribit Vartomannus Secundum Albertum Magnum longa est decem cubitos, quando extenditur: hâc utitur tanquam manu in capiendo cibo, bello &aliis operibus. A superiori maxilla, ubi alioquin genis locus est, emergit &propendet praelongum hoc rostrum, partim carne, partim cartilagine ob majus robur praeditum, in omnem partem flexile: illud pro lubitu contrahit, interdum ad septem, imò decem pedes extendit: parte superiore latius est: inferiore senim acuminatur &gracilescit: in extremitate rostrum suillum aequat, duobus foraminibus instar narium pertusum, quae per longitudinem se extendentia illud totum intus cavum reddunt: haec duo foramina usque ad pulmones nones pertingentia, duplicisque tibiae imagiputet S.