Latin
71.1 to 71.5
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 71.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
quadru& ilii forte, quorum tamen meminisse parum jorabit. De productione hujus Cornu quum procul dubio mecum sis sollicitus, haec, quae rudis Minerva mihi suggerit, paucis habe, aliorum enim in hanc rem opiniones vel exa minate, vel refutare nec voluntas suadet, nec angustia Epistolii exigit, nec concisa tem poris brevitas permittit. Hoc quidem facile patientur oculatissimi Malpigbii manes, ut ab analogia κερατογενεσίας in maribus, quam pro more subtiliter, &observationibus ab ipso factis convenienter deduxit, tantillum discedam. Prohibent enim circumstantiae quaedam, quo minus Cornu hocce foeminini netis deducam ex ulteriori papillarum corii, &reticularis cerporis productione, sicuti Cornuum ordinaria in maribus vegetatio ex ipsius sententia huc in compendium redit, vel etiam ex conatu interioris tumoris à copiosa fortass. succo in continuatas cutis papillas elabente, eas que adjuvante compressione elongante, sicut mon strosum Cornu è collo Bovis enatum, &Museo Adrevandino postea consecratum ortum trax sse vult Celeb. Malpighius. Est hoc, quoc lustrandum suscepimus, Cornu digitum unum crassum, &duos longum, &prolongata quidem eminentia offis frontis sinistra, quam Corna vocat Albucosis, Dionysiscum alii, adeoque continuum ipsi Cranio, dum, quod idem est lamina Calvariae exterior elongata obtegit spongiosam intus protuberantiae Cornuformis substantiam, quam ipsam diploen seu cavernosum Cranii meditullium protensum esse perhibeo. Procrevit itaque, ut faciliorem tanto reddam ac citiorem ex praemissis indubiis subsumtionem haec iξυχὴ, vel potius ἐξό curis ita, ut lamina Cranii exterior in tenerae constitutionis Cerva fuerit, sive à causa ex terna, forte Cervo mare petulante, &ictum durum intundente, vel Lapidis jactu, aliave sive ab interna, copiosiori scil. vel protusione succi nutritii, vel acrioris erosione, laesa, Debos Tiguri 14. Calend. Maji st. v. unde fibris in loco affecto laceratis divisis vel contusis circulatio fuit impedita stagnatio Sanguini ac succo alibili inducta, à novo semper continuante affluxu fibrae ipsae jam in tono debilitatae fuere extrorsum protusae, quibus per successivam nutritionem elongatis, &tavernosa interiori substantia itidem protensa κερατοειδὴς hac ἐξόστωσις fuit genita, &in tantam quidem longitudinem, qualem etiamnum in sceleto capitis videre licet. Eadem ratio cornuum è capitibus hominum excrescentiam possibilem reddit, quam experientia confirmat, testantibus id plurimis observationibus, quarum congestionem consulto omitto.