# Amphiteatrum zootomicum 71.6-8

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, 71.6 to 71.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/71.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/71.6

Morbosum esse ipsum, quod praesenti considerationi subjecimus Cornu, vel inde quoque pa tet, quod ad basin angustius id sit, & laevius, versus apitem vero scabtum magis, & verrucosis veluti nodis tumidum. Sic quidem sese terminat αἰτιολογία, cui instituendae ansam dedit ipsa Tua doctissima de Animali Septentrionalium Magno Cornigero Dissertatio, nondum tamen finem Epistolae pono, tacturus aliud potro phaenomenon non minus rarum, quod huic Cervae Cornigerae contigit. Replebant Uterum ossicula spongiosae levitatis albida, quae etiamnum mecum asservo, unde colligo, embryonem secundo vel tertio circiter mense vitam ante amisisse, quam in vitales prodierit auras, & ipsam Cornigeram matrem dubio procul non parum torsisse, iisque circiter symptomatibus afflixisse, quae ex foetu in Utero mortuo matribus contingere solent, quamvis laeta semper discurrerit, & nec mortem nec morbum inde passa fuerit. Huc facit Observatio Clat. Dn. D. Job. Baptista Wenckh. de Muliere, quae existente in Utero ossiculorum congerie ex emortuo foetu relicta, denuo bis con cepit, feliciterque peperit, inserta Ephem. Germ Dec. III. Ann. IV. obs. 87. Hisce, quae subducto probe supercilio evolvi merentur, utpote exactiori examine digna, nunc autem ob temporis angustiam impolita, nec ullam limam passa transmitto, contentus. Vale, φίλτατον κάρα, & amare perge

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
