Latin
77.1 to 77.4
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 77.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vesiculae seminales foris rubebant à capillarium vasorum sanguiferorum copia. Intus in sinu eadem quoque valde conspicua erant. Substantia ve siculatum quasi glandulosa erat &pulposa, ni hilominus cavernosa. Ex utroque sinu exitus patet per canaliculum in rimulam illam, per quam utrinque se exonerat quodlibet ejacularorium, osculum tamen oblique inseritur non secus ac ureteres in vesicam, adeo ut ve sicularum exoneratio per unam rimam in quolibet latere fiat cum vase ejaculatorio dilatato, non tamen ex vasis ejaculatoriis in vesiculas seminarias liquor infundatur. Certe manife ste patuit, ambos liquores diversae conditionis esse, ac vesicularum liquorem in illis genera ri, colligi &servari. In vasis ejaculatoriis inveni illas prominentias &valvulas transversas membraneas super ficiarias, ut in tauris: in utraque conspexi quoque lineam prorsus nigram, ac si invase capil lati haereret sanguis corruptus. Sub utraque rima in urethra ampla sinus erat membranaceus unciae dimidiae longitudine, pennam anserinam admittens, in quos nec vasa ejaculatoria nec vesiculae se exonerabant; in illis discissis vidi superficiem granulatam: An pecu liaris liquor in illa stillet, agnoscere nequii. Testes erant mole insignes: Urethra tota oblinebatur muco pellucido. In injectione per vas ejaculatorium rima nullo modo premenda, &observandum, an aliquid atramentosi ad vesiculam seminariam perveniat; idem tentandum in sinubus sub rimis. Alias famosae etiam sunt LACRYMAE CERVI, in quarum receptacula olim quoque inquisivimus. Anno sc. 1676. die 16. Septembris Receptaculum lachrymae Cervi primum in sinistro latere excidi: Postea in dex tro latere. Ante excisionem observavi sulcum seu cre nam superficiariam depilem, coloris lividi, uaciae unius circiter longitudine ab oculi antulo majore ad principium usque receptaculi extensam. Hinc pellem circumcirca ad ossa undique incidi, ac ab osse maxillae superioris separavi, &dum sinum receptaculi superficiarium existimavi, ipsius fundum abscidi: In dextro latere cautius processi ac totum ex sinu osseo protraxi, sensim fibrillas per quas cum periostio cohaerebat abscidi ac integrum ex traxi. In osse maximo maxillae superioris in veni sinum profundum, articulum parvi digiti fere admittentem, acuminatum, totum osseum, nullibi pervium: situm intra spinam or bitae oculorum ad latus nasi: bene periostio aliaque membrana nervea intus vestitum.