Latin
SECT. XI. DE CERVO CANADENSI
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 80
Unproofread scanNot analysed yet
Glandulosa testiculorum substantia erat flava; illa vero epididymidum, pallid lividique ruboris erat. Vasa praeparantia in vicem unita erant obtorta &confusa, ac con stituebant tubam circiter digitum crassam, producentem epididymidem, quae tegebat &am plectebatur corpus testiculi, non aliter ac cu pula glandem. Haec pars glandem repraesen tans producebat quoddam corpus circiter digitum crassum, quod juxta longitudinem te sticuli descendens ibidemque firmiter adhae rens versus fundum speciem papillae efforma bat, unde reversum secundum latus opposi tum, ad quod descendebat, &formabat vas de ferens, quod circiter pennam cygni crassitie aequabat. Pulmones 7. constabant lobis, 4. ad dextram &3. ad sinistram. Cor erat amplissimum ferme rotundum &molle, quoniam ventriculi erant amplissimi. Ibidem erant os sa, qualia communiter in corde cervi reperiuntur. Huic descriptioni cervi adjungimus &DE SCRIPTIONEM CERVAE, ut appareat in quibus haec animalia conveniant, &in quibus eadem, praeter sexus diversitatem differant. Altitudo hujus Cervae erat 2. pedum &8. unciarum, a dorso ad tetram usque. Collum erat pedem longum. Posteriora crura, a genu ad extremum usque pedem, erant 2. pedum, ad calcem vero unius pedis Pili erant quadruplicis coloris, nempe feri ni, s. qualis in cervis vulgo conspicitur albi nigri &glauci. Erant vero quidam albi, sub abdomine &ad latus interius coxendicis &crurum: in dorso erant obscure ferini coloris. ad latera abdominis dilutius ferini utrumque vero latus ad truncum corporis respersum erat maculis albis diversarum figurarum: secundum dorsum series duae erant in directa linea; reliquum erat confusius maculatum. Juxta latera abdominis utrinque alba erat linea. Collum caputque erant glauca. Cauda subtus plane candida, superius vero ni gra, pilis 6. uncias longis vestita. Epiploon peritonaeo annexum erat directe super umbilicum, &inferius intestina involvebat. Compositum illud erat ex tenuissimis membranis &gracilibus vasis citra pinguedinem. Idem duplicatum erat. Hepar erat exile &Cervino simile in eo, quod in varios lobos non esset divisum, gaudens saltim fissura illa, quae communiter est in ipsius vertice, versus medium &subtus a lia ad latus dextrum inclinante. Similiter nulla apparebat vesicula felleaQuatuor ventriculi melius ab invicem distincti &separati erant, quam in Cervo, in quo distinctè nonnisi duo apparebant. Primus &maximus ventriculus interne membra nam ab exteriore facilè separabilem possidebat, uti in Gazella. Haec membrana interna erat aspera ex infinito papillularum numero, uti communiter in animalibus ruminantibus conspicitur. Totus hic magnus ventriculus variis in locis contractus erat, &in diversas quasi bursas, uti in Cervo, separatus.