Latin
87.1 to 87.4
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 87.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In reliquis nihil habebat, quod cum animalium reliquorum pancreate non conveniret, eratque valde carnosum, glan dulis in lobos distinctis veluti compositum, ejus coloris quo aliàs hepar esse solet, Per intestinum hic illic dispositae glandula sat magnae conspicuae erant &crassae, circa finem praesertim propè rectum. Totum hoc Mesenterio continebatur pellu cido, pulcherrime vasa omnia ostendente, canlidissimis fibris undique percurrentibus, quas nerveae autem erant) lactea vasa dixeris, nisi attendas. Omnia istaec concurrebant versus centrum: Sed hic novum aliquod atque insolitum &nul libi prius conspectum sese offerebat pulcherrimum ¬atu dignissimum viscus, Erat hoc glandulosum, durum admodum &compactum, rotundum ac teres, longitudine palmum superans, crassitie tres pollices junctos: porrectum erat per longitudinem corpo ris, externe pulcherrimis coloribus distinctum, Candidissima enim, caseosa &pinguis substan tia, fuscospadiceo ad suave rubicundum inclinanti, etat undique adspersum, ut instar marmoris pictum appareret. Hoc prancreatis Asel lii loco esse, &vasa lactea eo concurrere, nullum dubium est; nam &lacteus chylus ex fisso Intus cinereum erat, maxime inprosiliebat. farctum, &tensum nullis prorsus apparentibus meatibus, nullis glandulis separatis, aut racematim cohaerentibus: sed erat quasi magna glandula conglobata, ut has inepte vocant. Ad latus vasa sanguifera subtus adrepebant, sed tacite praeterlabebantur. Arteria mesaraica sta tim incurrebat in oculos, cui ad distantiam sesquiunciae caeliaca adjacebat. Venae hinc in Portas hepatis tendebant. His propè ingressum bilarius ductus more solito occurrebat. Pancreas verum huic visceri etiam adnatum erat. Lien nihil habebat, quod notari merebatur nisi quod multas in fissuras per mediam sub stantiam dehisceret, motu vehementi quo se in aquis jactitat animal, haud dubie disruptum. Hepar erat maximum, decem lobis constans. non rubentibus, sed prorsus flaventibus, magnis, parvis: In medio glandula erat maxima, simillima lobo, sed dissimili substantia, etsi colore hepar mentiretur: dura haec, ac solida. Vesicula fellea in loco consueto adhaerebat, in qua bilis multa.