# Amphiteatrum zootomicum 87.5-8

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, 87.5 to 87.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/87.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/87.5

Haec stylum non admittebat flatum tamen: sine dilaceratione ab hepate se parabatur, nec dimittebat flatum inde ablata, sed constanter servabat. Venam cavam recipiebat longe amplissimam, quae non in gibba ad latus, ut in homine, adhaerebat, sed sima ingredi videbatur: in suprema vero ejus parte ingentem, horrendum que saccum formabat, manum meam integram admittentem, qui per medium diaphragmatis, etiam ad sinistrum latus protendebatur. In hunc rami ex omnibus lobis desinebant. Ob stupuimus quotquot aderant ad hoc monstrum, non venam sed lacunam conspicientes. Neque per latus, aut partem infernam, sed medium diaphragmatis pertransibat. Suspensorio hepar gaudebat suo, ceterum dorso, parum vel nihil adhaerebat: Etat autem vena cava etiam sub hepate perampla. At cum Renes deteximus, ibi maximè in admirationem nos rapiebat longè jucundissimum spectaculum. Non enim magnitudo duntaxat eorum insignis erat, sed etiam supra eos venarum maxima multitudo conspicua quae amplissimis ramis non modo ipsos amplectebantur, sed etiam ultra per peritoneum excurrentes, in utrumque Ilium porrectae, infinitis ramificationibus, maximè conspicuis varieque inter se concurtentibus, & sese miscentibus omnia obtegebant. Terruit hoc nos & ab ulteriore scrutinio penè deterruit. Neque enim in tanta vasorum amplitudine, & copia patebat locus quem sine effusione sanguinis cultellus tangeret. Uti quidem etiam statim eo admoto, cuncta cruore foedabantur, ut vasa spermatica uteteres & cetera prorsus tenebris involve rentur, & inter membranas nervosissimas vix sine dilaceratione imo ne vix quidem, reperiri & extrahi in lucem possent. Sed redeundum est ad Renes Denudatis ergò emulgentibus, statim hoc artificium naturae patuit: nullas venas in renes medios protendi, sed per superficiem earum sul cis leniter impressis externis ramis proxime sibi adjectis, pampinorum instar serpere, pulcherrimo lusu, undique concurrentes, & velut insuas circumfluas constituentes, eo modò quo ad vivum depictum exhibuimus in novis Literariis Maris Baltici.

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
