# Amphiteatrum zootomicum 87.9-10

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, 87.9 to 87.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/87.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/87.9

Tunica pinguedinalis superstrata contegebat cas, non crassa ac firma ut in aliis animalibus. sed tenuis, pellucida, pinguedine prope destituta, nec nisi illic eam ostendente ubi vasa decurrebant. Haec arctissime inhaerebat renibus, ut sine dilaceratione multiplici non avelleretur, & sub manibus in fibras ferè fatisceret, Ea sublata, inflavimus emulgentem, & mox pellucida itidem venarum tunica pulcherrim? surgebat, ut totus eorum ordo conspiceretur. Nihil aspectu jucundius. Ast ubi renes per medium dissecui, non minus elegans interna eorum facies oculis se ingerebat. Erat enim & haec marmoris instar ex albo & rubro variegata, albis maculis in medio haerentibus, in quorum medio iterum papillae exiguae propendebant. Expensis omnibus, has esse collectiones urinariorum tubulorum cognitum est, qui ex circumferentia uniuscujusque maculae rubrae sub candido hoc papillari corpusculo velut in centrum tendebant. Manisestum fuit etiam hoc, singulas insulas in externa facie ramosa vena distinctas, esse quasi totidem parvos renes, ut ex infinitis his unus constaret quisque.

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
