# Amphiteatrum zootomicum 87

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, SECT. XII. DE VITVLO, VACCAE BOVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/87

Quae media decurrit ventriculorum anteriorum rima, tertium exhibet ventriculum, qui lateralium veluti concursus est; in hoc ventriculo observabiles sunt meatus duo, quorum anterior deorsum ad infundibulum fertur, eminente processu quem pudendo muliebri comparant: posterior quem ano assimilant, ad spinalis medullae sinum fertur: ad ani latera sunt duae protuberantia testes dictae: in medio antrorsum glandula pi nealis, quae Penis dicitur: Protuberantiae maJam jores à figura qualicunque nates dicuntur sucerebro (ablatis per dissectionem partibus periori ad latus reclinato cerebelloque detecto, basis utriusque cum spinalis medullae principio patescit, à quibus nervi communem originem trahunt. Inter nervos qui intra cranium exortus suos habent, anterius protinus sese conspiciendos exhibent Nervi olfactorii, qui principium à basi cerebri satis exile ducunt, supra os Ethmoides protenduntur, intercedente processu, quem cristam vocant: Extremis suis tu miduli Processus exprimunt mammillares dictos, qui in amantibus quibus odora vis major est, e. gr. Canc, conspectiores observantur Sequitur proxime par nervorum opticorum veteribus primum, molle prae ceteris, porosum, in medio sese itinere jungit, & iterum separa tum per foramen utrumque primum ossis cuneiformis, in oculum tandem dextrum, sini strumque conscendit; sub hoc pari venit in conspectum infundibulum, seu membranosus canalis, qui pertingit ad glandulam pituitariam in Ephippio ossis cuneiformis, in oculum tandem dextrum sinistrumque conscendit; apud nervos opticos arteria carotis pergit intra Calvariam. Succedit huic tertium nervorum par oculorum motorium (ab opere) dictum, quod prope primum paulo intimius originem consequitur, & in musculos oculorum inseriOmnia è Figura ultima TAB. clariora fient, in quâ A. Stylus est duplicatus ductui palatino utriumque insertus. B. Ductus nasalis. C. C. Puncta duo lachrymalia. D.D. D.D.D. D.D.D. Vasa lymphatica oculorum in palpebram superiorem inserta. E. E. Ductus salivalis superior F. Glandula parotis conglomerata. G. Auris externa. H. Portiuncula parotidis.

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
