# Amphiteatrum zootomicum 88

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, SECT. XII. DE VITVLO, VACCAE BOVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/88

exortu geminum, è latere inferiore protuberantiae annularis ortum in meatum ossis petrosi defertur, una cum parte molliore, altera vero duriore, iuxta meatum auditorium emergitOctavum par sive vagum infra nervos auditotios è lateribus medullae oblongatae fibris numerosis exoritur, quibus nervus à spinali medulla accedit & adjungitur, eademque durae matris tunica involutus, una cranio egreditur, ac si omnes in unum truncum coalescerent. Nervus ille spinalis etiam accessorius dicitur, & in musculos cervicis ac scapulae defertur nonumque par constituit. Tria reliqua paria innominata è principio spinalis medullae oriuntur, & cranio superato in musculos feruntur & in ganglium coeunt. In Cerebello consideratur praecipuè aliqualis respectu cerebri soliditas, & quod in 2. veluti globos distinctum sit, inter quos Vermiformis processus supra Pontem Varolii situs est. Caeterum inverso cum Cerebro Cerebello, medullaeque dorsalis annexa portione, ac globis cerebelli blande diductis, in illius basi cavitas patescit, quam ventriculum quartum praecipui sectionum Professores constituunt. Dependere observamus quoque à Cerebello spinalem medullam, quae circa sua principia manifeste dirempta est, & sinum exhibet teretem in acumen paulatim desinentem, fissuraque tenui distinctum, ab Herophilo calamus scriptorius dicitur. L. Plicae transversales denticulatae palati. M. Papillae linguae nerveae. N. N. N. N. Ductus salivales bini inferiores utrinque. O. O. Papillae juxta labia maxillae inferioris pro minulae. P. P. P. P. P. P. Acuminatae fibrillae nerveae inter bispidam linguae papillarum so riem surgentes. Q. Parischmiae R.R. Incisores maxillae inferioris dentes. S. S. Superioris maxillae dentes molares. Praeter haec Gerhardus Blasius in Observatio. nibus Anatomicis pag. 106. seqq. in hoc brutorum genere observat: GULA

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
