Latin
PECTUS
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum 89
Unproofread scanNot analysed yet
Foramen ovale &Canalis arteriosus clausus, &coarctata omnia. Unde patet non diu sub aquis vivere hoc animal. Quae etiam causa est, ut continuo natans caput exserat, &te ctis hyberna glacie aquis, ubi angustum est mare, ex quadratis in ea excisis foraminibus, aeris hautiendi gratia soleat erumpere Quin nostrum in qualo ex spisso vimine texto captum, diutius sub aquis haerens exspiraverat, quia aere privatum. Pulmones amplissimi, sed nihil novi exhi bentes. Inflati, ex nigerrimis rubicundi illico evadebant, plusquam coccineo colore tincti. Sed quoniam in 14. diem jam conciderant, aerem aegre, sed tamen admittebant ita ut successivè singulae vesiculae implerentur. Quid inferendum hinc est? An aer sanguini admixtus, aut permixtus colorem transfert ex Umbra in lucem? Cogitent &expendant haec naturae antistites. Arteria aspera ex annulis integris constabat ut omnibus animalibus quibus longior est, &in collo liberior fluctuat: Attamen in parte inferna deprehendebantur deficientes, &scuriformibus extremitatibus invicem supergressis per longitudinem, in latitudine non omnino coibant. Larynx nihil habebat novi, nisi quod valvulae inferiores à me in homine aliisque animalibus primum observatae deerant.