# Amphiteatrum zootomicum 89.5-2-8

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, 89.5 to 89.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/89.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/89.5-2

Ex eo enim factum videtur quod retrò coire quibusdam perhibeantur Phocae: quod fieri nequit, sub ventre vagina ultra spithamae longitudinem antrorsum excurrente. Omnes Venae in universum amplissimae erant, plus sanguinis capientes quam humanae. Azygos maxima: Duplex sub Sterno Mam maria conspiciebatur, una superior, loco con sueto; altera pollicis latitudine distans, quae in mediastinum pinguedine refertissimum dispensabatur. Arteriae contra exiguae, excepta pulmonali: Ipsa Aorta cavae ne dimidium quidem aequabat. Iliacae maximè tenues; quod mirum haut erat, nam pedes brevissimi sunt. Sanguis nigerrimus, ut coeruleus appareren color venarum. Nervi complures, longe ma jores & plures equidem quàm in ceteris ani malibus, robur maximum ita exigente, que impetum facere posset. IN CAPITIS EXTERNIS PARTIBUS. Palatum lineis extantibus crenatis asperum est, ne remeare, quod ore prehensum semel sine remora multiplici queat. Sub ejus mem brana nihil erat pituitosi laticis aut glandularum, sed non parum tenuis cruoris. In lingua radice tonsilla, rimâ hiantes; in ejusdem superficie tubercula solita & asperitas. Meatus auditorius mastoideum processum ingrediebatur. Ex eodem oriebatur ligamentum cartilagi nea duritie, cui loco styloidis processus os Hyoides pendulum adnectebatur. Druli exemti atque dissecti crassissimas membnas & Sclerotide aperta, uveam seorsim exhibebant, striatis suis fibris versus corneam, ubi pupillam format, instructam; cui retina prae Tom. II. crassa & à subjecta Sclerotide sua sponte separabilis succedebat. Humor aqueus effluebat, ut solet: Vitreus sua tunica inclusus & crystallinum in medio amplectens, non colore vacans, sed totus rubeus appatebat; quod, casune an ex corruptione, an verò natura esset, non audeo asserere, jam enim vigesimus age batur dies, quod erat captum animal. Id possum testari; vel decies aqua affusa, elui colorem non potuisse, sed sub ea in septimum diem asservatum, fideliter conservasse rubedinem. Crystallinus exactè globosus, & suis ciliaribus processibus nigris, tanquam radiis circumdatis, qui eleganter in aqua affusa fluctuabant.

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
