# Amphiteatrum zootomicum 89.5-8

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum, 89.5 to 89.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/89.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-bernhard-valentini/amphiteatrum-zootomicum/89.5

Quartus, qui solus erat major quam secundus & tertius simul sumpti, similiter foliis praedictis repletus erat; sed haec dentibus non incisa erant, & eorum situs transversus, quasi ad retinendum longius per tempus nutrimentum. Similis structura observata est in vulpe marina, in qua cavitates intestinorum per membranas transversaliter positas interruptae erant, sic dispositas, ut cochleae testam vel cochleatam scalam proximè referrent; & haec plane transversa foliorum situatio deprehensa quoque est in coeco simiarum, in colo leporis 2. coecis Struthiocamelorum & in jejuno humano. Color hujus ultimi ventriculi erat diversissimus ab illo reliquorum, quippe obscurissimè ruber videbatur. Intestina omnia simul sumpta 78. pedes adaequabant. Coecum 18. uncias longum erat & 3. latum. Idem ligamentum habebat nervosum, quod tamen nullas in ipso producebat cellulas. Pancreas erat firmatum juxta longitudinem intestinorum tenuium. Splen 1o. uncias longus, & 4. latus erat. Dimidium ipsius ventriculo jungebatur. Hepar erat rotundum & loborum expers parum saltim anterius & posterius fissum. In trunco venae portae observabantur exiguae membranae valvularum specie, quae cavitates s. foramina ramorum, qui conducunt sanguinem ex trunco portae in substantiam hepatis, dimidia occludunt, quo impediatur sanguinis ex ramis in truncum portae retrogressus. Hae valvulae (quae necdum in hepate ullius animalis visae sunt,) admodum patrotinari videbantur pulsationi, quam Glissonius attribuit illis ramis, quos porta per hepar dispergit; haec enim pulsatio est, quam ipse illis per arterias communicari judicat, quae venis illis connectuntur & invicem colligantur ope capsulae, venas & arterias in hepate una combinantis: quae capsula cum habebat peculiarem motionem s. constrictionem, haec non facile citra dictas modo valvulas concipi potest. Cum enim sanguis in hisce venis conclusus sit, difficile videtur, ut fiat ulla pulsatio, dum per dilatationem vicinarum arteriarum feriuntur venarum latera, nisi sanguis concludatur & retineatur per adjunctum quoddam obstaculum, quale sunt valvulae; alias necessario sanguis retroflueret in truncum & ramos, qui sanguinem in truncum ex abdominis visceribus convexerunt: impetus enim motionis sanguinis istius versus truncum non potest huic difficultati mederi, uti Glissonius praetendit, ob teneritatem tunicarum in venis, quae sanguinem hunc in portae truncum deferunt: hae enim venae magis opus haberent capsula tali, qua corroborarentur, dibzy G G fingerent quasi 2. cornuas.

---

Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amphitheatrum_zootomicum.
