Latin
ESTRAE
Michael Bernhard Valentini, Amphiteatrum zootomicum vi
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTOLA INVITATORIA SPECIMINA ANATOMICA Illustris Societatis Regiae Prussiacae Scientiarum die 12. Aprilis A. 1717. Berolino in vernacula ad me data. P. P. Lacuit Societati Regiae Prussiacae Nobilitatem Tuam hisce perquam officiosè certiorem reddere, quòd SACRA REGIA MAJESTAS in Borussia, Rex atque Dominus noster Clementissimus, privilegia, immunitates reliquaque jura, quae Invictissimus Borussiae Rex FRIDERICUS I. Gloriosissimae memoriae, ceu Fundator Magnanimus illi clementissimè indulserat, non tantùm Gratiosissimè confirmare, sed &aliis iisque summis Regiae Gratiae documentis atque beneficiis augere acquieverit: inter quae haud minimum est, quòd S. R. M. ex speciali confidentiâ directorium Theati Anatomici majoris illi Clementissimè crediderit, quò Medici aequè ac Barbitonsores, cum Chirurgis Castrensibus, in Anatomiâ Practicâ, cùm ad bonum publicum augendum, tùm ad Sacrae Regiae Majestatis copias militares conservandas informari possint. Ut igitur Clementissimae Regis intentioni subjectissimâ devotione satisfieret, non potuit non dicta Societas Regia adjectam hîc ichnographiam Anatomiae Practicae, prout illa per integrum anni cursum ordine conveniente continuari possit, obsequiosissimè conscribere &Sacrae Regiae Majestati humilimè offerre, quae &Gratiosissimè ab Eadem approbata fuit. Quodsi