Latin
OTIUM PASTORUM., PARS PRIOR., lines 1.1.1.2.1-1.1.1.2.44
Michael Denis, Carmina quaedam 1.1.1.2.1-2-44
Unproofread scanNot analysed yet
Hae poterunt umbrae rapidos defendere soles ,
Hae poterunt, Socii! Nihil est optatius umbris,
Dum Canis aestiferis urget latratibus agros.
Hac modo sub quercu consistite. Frigora Fauno
Querna placent. Quercus Dryadum consortia spectat.
Cernitis, ut segnes inter dumeta capellae
Procubuere. Silent aurae. Silet abdita ramis
Gens volucrum. Solis resonant arbusta cicadis.
Ipse Pater muscosa Ister secessit in antra,
Nec sinit undivagas per caerula ludere Natas.
Nos quoque fronde sub hac frigus captemus opacum,
Dum caput auricomum patriis sol montibus abdat.
Thyrsis servat oves, et servat Silvia capras
Interea. Thyrsis meus est, mea Silvia. Thyrsis
Leve pedum debet, debet mihi Silvia zonam,
Qualem Vindobona nuper secum attulit Alcon,
Vindobona, patrias quae sic super eminet urbes,
Ut talpae exiguum superat mea villa cubile.
AL. Qua tamen arte doces longum nos fallere tempus?
Quandoquidem minimas nunc Phoebus proicit umbras,
Et medio primum axe nitet. Compacta citutis
Fistula nulla mihi, nec carmina mente tenere
Condidici, quamquam Dorylas me saepe monebat:
Disce animo iuvenis committere multa tenaci,
Quae post argutis referas ex ordine silvis!
Est sua mens nemori, rupesque audire feruntur.
Otia sic fugies, nec tempora tarda quereris.
COR. Haec eadem mihi mens. Dic, o dic, optime Daphni!
Qua potius ratione graves relevabimus horas?
Quis male stridenti semper terat ora cicuta?
Quis lento calathos semper de vimine texat?
Quis semper iactet resonis Amaryllida silvis?
Omnia tempus habent. Dic, o dic, optime Daphni -
DAPH. Ergo nihil, nisi dicere, opus ? Tu denique credis
Momenti levis esse aliquem proponere lusum,
Qui queat innocuus, laetusque, novusque vocari?
AL. Hactenus incassum cerebrum pertundo ,fibrasque,
Ut lusum extundam innocuum, laetumque, novumque.
COR. Quisque suos promat sensus. Foret optimus ille -
AL. Desine! Iam subit! Inveni! Nil laetius illo -
COR. Quin aperis! AL. Fingamus, uti -non! non placet. Illud
Praeplacet -DAPH. Eloquere! AL. At rursum res exigit ista
Mille moras. -Aliam teneo, quae accommoda nobis,
Innocua, ingeniosa simul, facilisque futura est.