Latin
GASTO FUXIENSIS., ACTUS II., SCENA II.
Michael Denis, Carmina quaedam 1.1.2.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Salveto, Frater! GASTO. Frater est nullus mihi.
Amicus esse ,si voles, poteris meus.
HUGO. Utrumque vel neutrum volo. GASTO. Neutrum potes,
Utrumque habere non potes. HUGO. Patrem cave
Tibi concitare ! Patris imperium fero.
Iubet ille: Me Fratrem voces, iungas manum,
Toleres parem. Sin abnuis, dira omnia,
Iussique spreti vindicem poenam parat.
Sape, dum licet1 GASTO. Non esse me stultum puto,
Hoc si Parentis esse mandatum negem.
Iusta ille mandat. HUGO. Mene mentiri asseris?
Patrem nefanda petere? Sic Gasto pius,
Obtemperans, mansuetus accipiat Patrem ?
O nobilem ferociam ! Duplicem para
Victor triumphum ! Patris imperium simul,
Fratremque calcas. O pudet! -GASTO. Satis est. Tace!
Amore caecus ista mandavit Pater;
Pro te iuventus loquitur. Offensam lubens
Utrique dono. Tu tamen, Iuvenis procax!
Meum subire rursus aspectum cave!
Est Gasto Princeps, stolide! non Frater tuus!
HUGO. Inultus ista perferam, Superi! probra ?
Sperni Parentem patiar ? Est animus mihi
Vindex honoris ? Implet has venas cruor
Fundi paratus? Adsit ! Haec loqueris mihi,
Demens! nec horres ? GASTO. Cede! pollutum procul
Hinc amove tactum ! HUGO. Scelus ! GASTO. Refer gradum,
Vel te -HUGO. Parentem vindico ! Si quid vales,
Ferro probemus ! GASTO. Subdito scelus est suum
Tentare ferro Principem. Meum in pares
Ferrum refervo. HUGO. Subditus non sum tibi!
GASTO. Rebellis! HUGO. Excors! Stringe, vel medium prius
Te perago. GASTO. Cogor, caelites ! Dirum caput
Transmitto morti !