Latin
GASTO FUXIENSIS., ACTUS II., SCENA V.
Michael Denis, Carmina quaedam 1.1.2.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ah dirum nefas !
Nondum trisulcis ignibus caelum ruit!
Scelus triumphat! -Teneo te, dulcis Pater!
An Patris umbras teneo ? GASTO. Quid, Fili! refers ?
HUGO. Uterque nostrum hac luce Gastonis manu
Stygem videre debuit! Raptus neci
Ab Othelino vivo, tu vitam mihi
Debes, amate Genitor! GASTO. An pulvis fuit
Timendus ille -HUGO. Toxicum pulvis fuit,
Venesicusque Gasto ! GASTO. Inauditum scelus !
Probasne? Nate! HUGO. Catuli id exitium probat.
Huic ante partem pulveris modicam dedi,
Qua luce monitus, nescio, monitus tamen.
Nunc dira patitur. Bestiam sumpto scias
Agi veneno. Forte iam periit modo,
Dum te requiro. Vindica noxam, Pater!
Te vindica, me vindica! Laesit tuos,
Quicunque te laesit. Reum cuncti vocant,
Qui voluit in te rapere cunctorum Patrem.
GASTO. Quo devenire Scelera, quo ferri queat
Animi libido, Spatia quae pateant malo,
Perspicio tandem ! Filius Patrem docet,
Nihil esse sanctum, tamque contiguum polo,
Quod impios coerceat. Ferro necem
Fratri paravit, toxicum miscet Patri!
Haec fertis? Astra! Scimus. Astrorum vicem
Subeunt Regentes. Grande iudicium mihi
Commisit Aether. -Numquid et Patrem abstulit?
Pater, perosa sarcina, et nimium gravis,
Ubi Natum amare non licet! Natus ,Scelus,
Iudex, Paterque ! Quo feror! Quo me rapit
Istaec quadriga! Plecto, si plecto, meum.
Si parco, parco crimini. Numen pium!
Si puniendus est, quid est igitur meus ?
Aut si meus, cur puniendus? OTH. Est tuus,
Sed est scelestus. Nemo, dum Sapiat, Scelus
Vult possidere. GASTO. Nemo progeniem suam
Vult interire. OTH. Qui Patri fatum parat,
Cessavit esse Filius. GASTO. Qui non potest
Fatum parare Filio ,Genitor manet.
OTH. Quicunque vult, potest. GASTO. Nequit, quicunque amat,
Nocere amato. -Fallor, an Patri nihil
Succurrit ultra ? An perdidit mollis fuam
Natura vocem ? -Perdidit! Ratio imperat!
Luet scelestus facinus, et poenas dabit
Laesi Parentis! Precibus opponam virum!
Feror benignus. Pariter et iustus ferar!
Praesto, Satelles! PRAEF. Quid iubes ? GASTO. Natum alterum
Hodie reversum carceri dari volo.
Lustrate cuncta! Ducite inventum probe!
Sic impero. Referto tu posthac mihi !
Sequere ,Otheline! PRAEF. Nulla iam superest mora ,
Eamus.