Latin
GASTO FUXIENSIS., ACTUS II., SCENA VI.
Michael Denis, Carmina quaedam 1.1.2.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
Utinam, Gasto! mansisset tibi
Praesens Droetus ! Vindicem, iuro, tuum
Sensisset Hugo! Quando sic Superis tamen
Visum est, ut absim, sequere, quae suasi modo.
Adi Parentem, facinus Hugonis refer.
GASTO. Sequor . Quid hi? Droete! DRO. Quid geritur rei?
PRAEF. Ignosce ,Domine! Patris imperio adsumus.
Gladium peto. GASTO. Gladium petis. ? DRO. Iussu Patris?
PRAEF. Ita est. GASTO. Droete! DRO. Gasto ! GASTO. Pars melior mei!
Quid est agendum? Pergo ? DRO. Si renuat sequi ?
PRAEF. Erit tenendus. GASTO. Quam Pater caussam adtulit?
PRAEF. Hanc me latere voluit. GASTO. An quisquam fuit
Praesens Parenti, quando mandatum dedit?
PRAEF. Fuit Othelinus et HUGO. GASTO. Praesagum gelu
Mihi membra stringit! -Liceat exigua mora
Vacare Amico . PRAEF. Licet. GASTO. Eo, quo vult Pater,
Quo fata ducunt. Vincit inimici dolus,
Et Othelinus fallit! Insontem premunt.
Hoc me vel inter vincula beatum facit!
Vale, anime mi, Droete! Gastonem tuum
Amare perge, neve promeritum puta -
DRO. Amice, Satis est! Ictibus pectus meum
Succumbit istis! Plura virtuti meae,
Quam ferre possit, imperas! Non, non sinam
Peccare Sortem! Nemo Gastonem petet,
Nisi per Droetum. GASTO. Stabile virtutis decus
Perferre dura est. Me impium fieri cupis?
DRO. Poena impiorum est. Impius fieri cupis?
GASTO. Droete! promeruisse poena est, non pati.
DRO. Vulgus, pati quem cernit, hunc meritum putat,
GASTO. Dum me moraris, Amice! me meritum facis,
Pater imperat. DRO. Fas abnuit. GASTO. Laedo Patrem.
DRO. Perimis Amicum. GASTO. Filius semper fui;
Coepi esse Amicus. Est Pater. Iubeat mori!
Obtemperabo. Pergimus ,Amici ! Vale!
DRO. O rigida virtus! Ergo sic curam tui
Deponis omnem! Non ego! Ferro iuvat
Adesse Amico ! GASTO. Quid paras? Potius noces,
Dum te iuvare credis. Est Gasto tibi
Adhuc amore dignus, aut umquam fuit,
Precor, adquiesce! caelites salvum dabunt.
Brevi revertar. Opprimi virtus nequit .
DRO. Valeto, amice Gasto! -Quid dixi! Tuum
Linquis Droetum? Gasto! Quo properas? Redi! -
Nil audit! Abiit!