Latin
ALEXANDER TRANS TANAIM., ACTUS I., SCENA V.
Michael Denis, Carmina quaedam 1.2.1.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Hic fratrem anxius
Invenio tandem! Frater! EP. Ah quis hic dolor,
Quis hic tumultus pectus attonitum replet!
Abeo! Resisto! Sanguis in venis coit!
Sudore rursus perpluor! Paveo Notum!
Umbram extimesco! EUR. Quid rei est? Trepidat, gemit,
Luctatur! EP. Ah tanti fuit fieri impium!
EUR. Quid loquitur? EP. Infelix, peri! Ut pereas quidem,
Iam nunc necesse est! -EUR. Frater! Excubiae suum
Tulere finem; nec tamen repetis Tuos?
Quae caussa? Faciem insolitus accendit rubor.
Loqui paras, nec loqueris. Effare, obsecro!
Cum fratre curas divide, et levius feres.
EP. Euryloche! Frater! -EUR. Perge! EP. Nec metuis mihi
Adefle Solus? EUR. Frater es. EP. Monstrum voca,
Dirumque Averni germen! EUR. Hoc nolit Polus!
Meliora loquere! EP. Quid loquar? Dixi parum?
Vin', plura dicam ? Forsan haud videor tibi
Adhuc sat exsecrandus? An forsan nihil
Haec frons, hic oculus prodit? Intrare altius
Hanc parce Lernam! Dum licet, fuge innocens!
Relinque me poenis meis! EUR. Quantum petis!
Ego te relinquam, Frater! ignarus mali,
Quo premeris? Heu me! Nempe sic fratrem hactenus
Potui latere? Te per hos gemitus precor,
Per dulce fratris nomen ! EP. Euryloche, abstine!
Amas Epimenem? EUR. Hac luce, et his oculis magis!
EP. Et amare perges? EUR. Dum frui dabitur die,
Me nemo cernet, Frater! immemorem tui.
EP. Iam scito: Si, quae celo, tibi faciam palam,
Amare Epimenem non potes. Mihi et tibi
Prosum silendo. EUR. Ah nulla iam mei est super
Tibi gratia! Et vitam moror? Grave est loqui
Epimeni; at Eurylocho grave haud erit mori!
Valeto! Ep. Quorsum? EUR. Dum licet, fugio innocens,
Relinquo te poenis tuis. EP. Cuncta eloquar!
Ah siste, Frater! EUR. Fare! EP. Quid? -Volui -ah pudet!
EUR. Valeto! EP. Siste! Scito -