Latin
ALEXANDER TRANS TANAIM., ACTUS III., SCENA I.
Michael Denis, Carmina quaedam 1.2.3.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Aliquis Tuorum ut assequi hoc crimen queat
Vel cogitando! Parce, si dictis fidem
Adhibere renuit animus! AL. Hoc folium cape ,
Percurre! SOP. Vitae tendit insidias tuae,
Quicumque Iuvenum primus adfuerit tibi.
Rex! qui monet, fidelis est. Crede et cave !
AL. Stupescis? Ecquid meritus hoc videor tibi?
Vita petitur Alexandri! Et a caris suis,
Quos semper imo corde descriptos tulit,
Prodesse quibus intendit, ut natis pater!
Vita petitur Alexandri! Et hoc petitur modo!
Has Macedo grates solvit! Aeterni Dei!
Ferocis ideo tela vitavi Scythae,
Domesticorum ut tela hic imbueret cruor?
Hac lege fregi victor Arsacias opes,
Ut post triumphos Sortis evadam invidae
Triumphus ipse? O fluxa Regnantium bona!
Caduca Sceptri pretia! SOP. Rex! casso abstine
Tempus dolore terere! Qui tardat, suum
Iuvat periclum. Flamma nutritur mora.
AL. Quid ergo facere me cupis? SOP. Quod te decet.
AL,. Quid me decet? SOP. Cavere. AL. Cui caveam ? SOP. Tibi.
Accerse vigiles. Primus e Iuvenum agmine
Hic adfuturus crura compedibus gravis
Custodiendus abeat, et poenis nefas
Iussus fateri complices prodat simul.
AL. Legitima suades, Sopoli! Ast folium leve
Tanta esse dignum credis et censes fide?
Me melius alter regiam noscat domum?
Folio quid ista mandat, et nomen tacet?
Cur Regis alloquium fugit? -Ratio mihi
Succurrat utinam ,qua negem folio fidem !
SOP. Principia rerum cuncta in obscuro latent;
Lucem his, necesse est, noster affundat labor.
Ut plura discas, pauca te folium docet.
Favor hic Deorum est. Sequere monstratam viam !
AL,. Tua Sensa, Amice! comprobo, invitus licet!
Sop. Accede, Miles! regium assiste ad latus ,
Exsequere iussa!