Latin
ALEXANDER TRANS TANAIM., ACTUS III., SCENA II.
Michael Denis, Carmina quaedam 1.2.3.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Vota complevi mea !
En Rex! -Tuis quem pedibus affusum vides -
SOP. Adesto, Miles! Aufer huic arma ocius!
Constringe vinclis ! EUR. Et quod admisi nefas?
Rex, ista pateris? Astra, sic vobis placet
Premi innocentem! Labis hic animus vacat!
AL. Euryloche, lege ! -Quid pallor insolitus tibi
Vultum pererrat? Indices sceleris notas
Deprendit omnis oculus. Et pectus tuum
Tanti fuisse criminis credam capax ?
Euryloche! sic benefacta compensas mea?
Meo hanc favori, ingrate ! retribuis vicem,
Quem strinxi amore patris, et fovi sinu ?
Non solus igitur hostis hoc pectus cupit
Peragere ferro? Amicus hoc etiam cupit?
Sed quid necesse est, cupere Alexandri necem,
Cupere nefando crimine? An vitam semel
Vestrae saluti praetuli, et Patriae bono?
Quis me labori cedere, aut frangi malis
Conspexit umquam? Vos ego testes voco ,
Commilitones! Inter Oceani minas,
Inter meorum funera, in fame, in siti,
Mille in periclis semper impavidus steti.
Isto cruore maduit et sparsa est humus.
Vita una superest. Hanc quoque dedissem lubens,
Daboque semper, Munus hic vestrum petit.
Mea vita vestra est. Pertinet ad omnes nefas.
Me largitatis laude, vos dono exuit.
EUR. Ah liceat omnes caelites -AL. Audi, et tace!
Cuius, perempto me, tibi affulsit boni
Fallax imago ? Forte te allexit thronus ?
Decepte ! cernis ,quos thronus fructus ferat!
Cui me deinceps -EUR. Sidera! ah liceat mihi -
AL. Audi, et tace ! Quae furia sanguineas faces
Admovit animo? Quis tibi infandi exstitit
Facinoris autor? Qui tibi atroces manus
Dedere Socii? Profer! Eloquere ! EUR. Audiam,
Tacebo. AL. Novisti Regis ingenium tui.
Quam facile veniae, dum reum facti piget,
Dum conscios fatetur! En Regis fidem!
Socios recense culpae, et evades necem.
Illos manent tormenta, te vita. EUR. Audiam,
Tacebo. AL. Numquid tendere insidias parum est?
Illudis etiam, pertinax? Statue! EUR. Audiam,
Tacebo. AL. Parricida! sic ultro appetis
Promerita fata? Dabimus! Insanam exprimet
Tibi tortor animam!