# Carmina quaedam 1.2.3.5.2

Michael Denis, Carmina quaedam, ALEXANDER TRANS TANAIM., ACTUS III., SCENA V.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.2.3.5.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.2.3.5.2

O durae vices !
Ah Hermolae! Rex! quid admisit mali?
AL. Mihi fata struxit, probra scelerato insuper
Ingessit ore. Pertuli, ut poenam sibi
Cumulet scelestus. Nunc luet! SOST. Rex ah - HERM. Tace!
Quod non cruore noxio inficias solum,
Fatale quod adhuc pondus huic terrae incubes,
Non me pavoris argue, aut timidum voca;
Subesse potius crede consilium Poli!
Pretiosa nimis haec dextera est; vili cades!
Moriar, Tyranne! neminem innocuum tamen
Traham in ruinam. Sceleris Eurylochus vacat.
Exime catenis! Ipse consiliis timens
Haec scripta finxi. Relege, et agnosces manum!
AL. Propitia caeli Numina! Eurylocho ocius,
Miles! catenas detrahe! - Euryloche! tuo
Ignosce Regi! EP. Quis metus ! AL. Totus patet
Tibi Rex, Amice! Quidquid exposcas, dabo!
Exposce! Dubitas? Testor immensum Iovem,
Nihil negabo! Quid petis? EUR. Fratrem peto.
Largire fratrem! AL. Quis tibi fratrem abstulit?
EUR. Proditio! AL. Superi! O feta monstrorum dies
HEPH. O casus! HERM. Ah, Amice! AL. Cur crimen prius,
Euryloche! tegere placuit? EUR. Ah fratrem neci
Exponere nequiit animus! Vitam lubens
Dedissem, ut ille vivat. Audacem modo
Promissa faciunt. Pedibus adsternor tuis,
Mecumque frater . Te per agnatos Deos,
Te per triumphos, per tuam famam precor,
Quae maior orbe est, Rex! ad ingenium redi!
Restitue fratrem! Si tamen aliqua placet
Crimen piare caede, me promptum vides!
Dum vivat Epimenes, celer morti obviam -
AL. Euryloche, satis est! Tanta quod nequeat fides
Domuisse pectus! Accipe Epimenem tuum!
Ignosco. Vivat! Vivat obstrictus tibi,
Mihique fidus! EP. Tu mihi ignoscis reo ?
Tu vivere iubes? Et feram, ut capiti tuo
Immineat aliquis? HERM. Sostrate ah! EP. Idem nefas
Tibi machinatur Sostratus. SOST. Dire! EP. Et negas?
SOST. Verum est! Honori pars ego manipuli fui,
Levitate quem tu, timide! commaculas tua.
Fruere Tyranni gratia, imbellis, miser!
Nos occidemus! AL. Astra! si tantis placet
Regnum periclis cingere, in vestras manus
Resigno donum. Sola populorum fides
Beat imperantes. Hanc mihi deinceps date,
Vel habete Regnum! Miles! huic vincla inice !
Hephaestionem cura supplicii manet.
Abripite utrumque! Grando saxorum obruat
Invisa capita! Iura sic patriae iubent.
HERM. Imus, superbe! Si quid est sanctum Polo,
Nos vindicabit!

---

Michael Denis, Carmina quaedam. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/deniscarmina_1.xml.
