Latin
ISAAC VICTIMA., SCENA I., lines 1.3.1.2.42-1.3.1.2.82
Michael Denis, Carmina quaedam 1.3.1.2.42-82
Unproofread scanNot analysed yet
Sed reliquum differre iuvat. Monet hora quietis.
Is. Ah saltem adde, Pater! postquam discesserat Hospes,
Cuius, ut audivi, Mater praesagia risit,
Adde, quid acciderit! Solum hoc, Abrahame! recense,
Iamque abeo. ABR. Eventus, quae dixerat ille, probavit.
Sara sibi partu compleri viscera sensit,
Atque insperata fecit me prole beatum.
IS. Haec ego sum proles, numquid? ABR. Nam, Nate! quis alter?
Te propter natura suum violare tenorem
Sustinuit. Senio sterilis te protulit arbor.
Prodigio tua vita stetit. IS. caelestia tandem
Quem promissa petunt? ABR. Te, Nate! tuosque Nepotes,
In quibus haec olim Mundus completa videbit.
Nam regio, qua nunc peregrini paupere cultu
Degimus, imperiis quondam subiecta Tuorum
Hinc statuet Nili ripas pro finibus, illinc
Euphratis famulas late moderabitur undas.
Is. Ergo genus nostrum -ABR. Stellas superabit Olympi,
Litoribus sparsas numero superabit arenas,
Dicetur Genus electum, dilecta Iehovae
Natio, et illustres longo dabit ordine Reges.
Nec satis! Innumerae gentes e semine nostro
Fausta ferent. Is. O sors! o gloria! ABR. Nate, caveto!
Saepius incautas excaecat gloria mentes.
Profluere illa quidem puro de fonte putatur;
Inspicias propius, latet immedicabile virus,
Ambitio, quae dona poli, superosque favores
Vertit in exitium. IS. Genitor! depone timorem!
Hunc animum novi. Procul hinc, procul exsulat omnis
Ambitio! Novi -Sed forsan credulus erro!
Quis sibi sat notus! Pater! haud sine Numine Natum
Ista mones! Gelido trepidant mihi membra timore!
ABR. Exoptate timor! Verae virtutis origo!
IS. Me miserum! Tu triste siles? Miseratio Nati
Te subeat, Genitor! Si recto calle relicto
Devia consector, tu me, tu, quaeso, volentem
Redde viae! Pedibus sacris ecce oscula supplex
Imprimo. ABR. Surge, Patrisque celer te amplexibus infer,
Care Puer! Pavidae redeat malacia menti!
Admonuit, non accusat Pater. O mihi quales
Laetitiae motus tenera hac formidine caussas!