Latin
ISAAC VICTIMA., SCENA VI.
Michael Denis, Carmina quaedam 1.3.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igitur restant miserae solacia Matri:
Perdere Progeniem dulcem, nec fundere fletus,
Nec nimium in gemitus iustos laxare dolorem!
Lex etenim suprema vetat. Deus ille reposcit,
Qui dedit Isacum. -IS. Mater suavissima! Sara!
SA. O facies ! O verba imas penetrantia fibras!
Quis me nunc -IS. Abrahamus ubi est? Id pandere Nato
Ne grave sit, Genitrix! Quo forsitan ille recessit?
Si nescis, alia mox illum parte requiram.
SA. Ausculta, Fili! Caelum, mihi suggere verba !
IS. An tibi, Mater! adhuc mens est ignota Parentis?
Magno terrarum Domino caelique, Iehovae,
Cuius nostra Domus semper sibi numine constat,
Sacra parat Genitor. Succedit tempus, opinor,
Quo sua colla dabit sacrato victima cultro.
Me quoque praesentem Genitor sibi iussit adesse.
SA. O Fili! satis heu, satis est mens nota Parentis! -
GAM. Rumpe moras, Isace! Pater procedere sensim
Incipit, et iamiam Moriae montana tueri.
IS. Ecce adsum. Interea, Genitrix mihi cara, valeto!
SA. Nate, resiste! Heu me! Sic me, sic, Nate! relinquis?
IS. Quae tibi materies luctus? Quae caussa gemendi?
Lumina quid turgent lacrimis? SA. Sic prole carere,
Sic cogor! IS. Facile est, tantisper prole carere.
Non me nunc primum patriis discedere tectis,
Scis, Mater! Quoties comitem me in rura propinqua
Assumpsit Genitor, quoties ad pascua nota
Istoc cum Gamari prono iam sole revisi.
SA. Nunc tamen -ah Superi! -Nimio succumbo dolori!
IS. En quid agam? Gamari! Pater hinc me cogit abire.
Hic retinet Genitrix. Dubio mens anxia nisu
Fluctuat, et nescit, cuius mandata sequatur. -
Consilium in promptu est! Gamari, dilecte sodalis,
Parsque mei melior! Si te sincerus amavit
Hactenus Isacus, si concors acta iuventa est
Hactenus utrique, et rerum tibi forte mearum
Dulce aliquid fuit, hoc age, dum cum Patre revertor,
Maternas releva curas, solare dolorem ,
Teque proba Isacum! GAM. Conabor, Amice! quod optas.
IS. En tibi, dum redeo, Genitrix carissima! Natum!
SA. O quis amor, quae cura mei ! IS. Neque plangere cessas?
Quidnam igitur restat? Patris est tibi nota voluntas.
Hancne iubes violare? SA. Absit! Mandata Parentis
I, sequere! Est eadem mihi mens. Licet intima cordis
Exanimet ferale gelu! -Sociare Parenti!
Per me, Nate, licet. Propera! Prius attamen audi! -
Quid dicam! -Nihil occurrit, nisi, Nate, valeto!