# Carmina quaedam 1.5.2.2.126-132

Michael Denis, Carmina quaedam, DAVID PATER., SCENA II., lines 1.5.2.2.126-1.5.2.2.132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.2.2.126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.5.2.2.126

At non modo aetatis inconsultae noxas morte puniri in Absalone vult Ionadab , sed ad hoc Patre quoque carnifice abuti. Quasi
vero perlevis momenti esset, naturam vincere, oblivisci se Patrem
esse, amorem eius eicere ex animo, qui non tantum Filius sit, verum iis insuper dotibus praeditus, ut illius interitu regna, provinciaeque amplissima de eo concepta spe destituantur. -
DAV. Quis passibus ista citatis
Tecta subit! Superi! Quid si de caede superstes?
IONAD. Pone metum, Rex! Fausta feret. IONATH. Nisi lumina fallunt,
Est pius Achimaas. DAV. Salvum date, Sidera! Natum!

---

Michael Denis, Carmina quaedam. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/deniscarmina_1.xml.
