# Carmina quaedam 1.6.0

Michael Denis, Carmina quaedam, CONCORDIA QUALITATUM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.6.0
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.6.0

Doctrinam medicam de quatuor Elementis, quae Graeci Stoixeia, eorum Qualitatibus, quas Poiothtas, harumque Temperamento, quod Krasin appellant, post Hippocratem et Aristotelem plurimum illustravit Cl. Galenus. Atque hinc Poeta occasionem arripuit fingendi, ex eius cerebro natas quatuor Proles , Choleram , Sanguinem , Melancholiam , et Phlegma, quae cum totam Patris domum tumultu , litibusque miscerent, exoratam ab eo Naturam, omnibus frustra tentatis, illas in foedus adegisse. PERSONAE. GALENUS. CHOLERA. SANGUIS. MELANCHOLIA. PHLEGMA. NATURA.

---

Michael Denis, Carmina quaedam. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/deniscarmina_1.xml.
