# Carmina quaedam 1.6.4.2.1-46

Michael Denis, Carmina quaedam, CONCORDIA QUALITATUM., SCENA IV., lines 1.6.4.2.1-1.6.4.2.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.6.4.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.6.4.2.1

GAL. Hanc, Fili! prono cole poplite Divam!
CHOL. Quaenam ista Diva! Vim mihi occultam facit!
SANG. Diva, cui formam foror invidet ipsa Tonantis!
Seu Venus es, seu blanda Charis, seu maior utraque!
Dic mihi, quos flores in olentia foedera mittit
Iliacus Pincerna, Iovi dum ferta parantur?
Quo ritu celebrant Superi convivia? Nectar
Quo bibitur cyatho? Quo pulcher dormit in antro
Endymion? Quae prata suis ornare choreis
Turba solet Dryadum Satyris mulcentibus auras? -
CHOL. Ubi betularum larga succrescit seges,
Huic mollicello picta quibus rubeat cutis?
NAT. Pone modum linguae! SANG. Nihil est. Dicteria flocci
Pendere consuevi! Sed cur, mea Diva! beatas
Liquisti Superum sedes, stellataque templa?
Numquid, ut hinc tecum Divis miscendus abirem
In tepidi myrteta Paphi, quo nulla senectus
Munera vernantis corrumpere docta iuventae
Languentes infert gressus, ubi gaudia mille,
Basia, nequitiae, risus, saltusque, iocique,
Carminaque, et centum repetita e collibus Echo?
Quis mihi tunc sensus! Quis me tunc laetitiae fons
Obruet! Ut totis discam gaudere medullis!
Ut bis io, ter io, Charites, Nymphaeque! sonabo!
Iam videor per prata choros mihi ducere - NAT. Siste!
Non satis adventus cognita causa mei est.
Aspera vos fertur discordia scindere Fratres,
Et turbata diu pace carere domus.
Subsidium latura meo pro munere veni,
Et refugas Fratrum iungere certa manus.
SANG. Quamquam ego sim facilis, cunctisque placere peroptem,
Quanquam animus sine felle mihi, sine acumine lingua,
Quis tamen hos videat mores immotus, et ista
Verba supercilio non audiat indignante?
Dum ciet hic furias, muris immurmurat alter,
Tertius extentus sponda pando oscitat ore.
CHOL. Quis non ciebit Tartara , Furiarum faces,
Qui semper oculis habeat obiectum suis
Effeminatum, sexus immemorem lui,
Stolaque dignum? Bile quis placida queat
Audire querulum, dum levis faciem tumor
In pustulam subvexit, aut decies die
Una lavantem cernat, aut tota ferat
Syria madentem ? Quid, quod a speculo pedem
Numquam retorquet? Quid, quod evadit senex
Sese induendo ? Quis ista cordatus probet!

---

Michael Denis, Carmina quaedam. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/deniscarmina_1.xml.
