# Carmina quaedam 1.6.4.2.47-67

Michael Denis, Carmina quaedam, CONCORDIA QUALITATUM., SCENA IV., lines 1.6.4.2.47-1.6.4.2.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.6.4.2.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.6.4.2.47

NAT. Quae tibi mens igitur? Quis amor tibi pacis? An horres
Foedera? Dic genii iam mihi vota lui.
SANG. Haec genii sunt vota mei: Laetissima vita,
Vultus forma decens, et corpus lusibus aptum.
Numquam pallidulae febres, et curva senectus
In me ius habeant. Numquam fortuna minetur
Ulla clade mihi. Placeam, dilauder, amerque.
Numquam me capiant hilaris fastidia saltus.
Numquam displiceant citharae, convivia, cantus.
Sint etiam socii, sed nescia fallere turba,
Quos mihi par aetas, studium par, parque voluntas
Iungat. Vestitus sit semper copia dives.
Haec mihi si dentur, non est, quod amica recusem
Foedera, quod nolim placatis Fratribus uti.
CHOL. Haec te rogare, caece! nec - NAT. Vocem preme
Non est, quod cupias, aliud ? SANG. Satis ista beatum
Me facient. NAT. Aliquam nunc mihi cede moram.
SANG. Cedo lubens. NAT. Reliquos Fratres audire necesse est.
Ex geminis unum siste, Galene! mihi!
GAL. Obsequor . SANG. Ut mentem mihi spes laetissima mulcet!
Quae tamen haec Dea sit -

---

Michael Denis, Carmina quaedam. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/deniscarmina_1.xml.
