# Carmina quaedam 1.6.5.2.1-40

Michael Denis, Carmina quaedam, CONCORDIA QUALITATUM., SCENA V., lines 1.6.5.2.1-1.6.5.2.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.6.5.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.6.5.2.1

GAL. Prodi, stultissime! prodi!
Nil est, quod metuas. MEL. Nequeo, nam somnia terrent!
Visa mihi est tenui cuspide vena fodi.
Fors erit hic, tenui fodiat qui cuspide venam.
CHOL. Qui latera fodiat ulmeo stimulo tibi,
Paratus adstat, ni gradum subito inferas!
SANG. Indue laetitiam! GAL. Praesens hoc Numen adora!
MEL. Forsitan hoc Numen Parca est ! Fors fila secabit! -
Hei mihi, forficulas iam crepuisse puto!
NAT. Cur fugis hos vultus? Quid te pavor occupat? Horres?
Lurida tristitiae nubila fronte foves?
MEL. Huic quoque iam videor tristis! Iam comperit! Actum est!
NAT. Desine! Tuta vides omnia. Fausta fero.
Mecum pax, sincerus amor, concordia dulcis
Advenit a vestra non bene pulsa domo.
Haec cupit iratos in foedera mittere Fratres.
Omnis ab his rebus causa timoris abest.
Tu modo pande mihi, quid sit, quod iurgia malis,
Quam fortunatae foedus amicitiae.
MEL. Quid malim, ne quaere, mihi dum sordet utrumque!
Non ego dissidiis, non ego pace iuvor.
Displicet haec mihi lux. Cerebro me reddite Patris,
Aut facite, ut liceat me procul esse mihi!
CHOL. Stulta petita - NAT. Tace! MEL. Quoties mihi sica petita est,
Aut obstringendae cannabis apta gulae!
In puteos quoties mihi mens fuit ire profundos!
Dum tamen incipio proximus esse, tremo.
Sic igitur vitamque miser, mortemque perosus
Vivo, sed vitae nescius ipse meae.
Non magis Enceladum vastis premit Aetna ruinis,
Quam mea sub nimia pectora mole gemunt.
Nunc Phaetonteo mihi membra cremantur ab igne,
Frigore Sarmatico nunc stupefacta rigent.
Hinc aliquis causam si quaerat: Nescio! dicam:
Nescio; torqueri me tamen usque scio.
Non locus has minuit poenas, non tempus. Ubique,
Quamquam saepe latens pectore, tortor adest.
Attamen e cunctis hominum praesentia poenis
Maxima me miris scit cruciare modis. -
CHOL. Quando ergo telam, Ardelio! pertexes tuam?

---

Michael Denis, Carmina quaedam. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/deniscarmina_1.xml.
