# Carmina quaedam 1.6.5.2.41-73

Michael Denis, Carmina quaedam, CONCORDIA QUALITATUM., SCENA V., lines 1.6.5.2.41-1.6.5.2.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.6.5.2.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/1.6.5.2.41

SANG. Quin potius mecum rides! NAT. Compescite linguas!
Perge! Feres tantis pharmaca prompta malis.
MEL. Pharmaca? Non fido. Naturam pharmaca frangunt,
Sumptaque parte abeunt corpore, parte manent.
NAT. Non ego, quae novistis Mortales, pharmaca dixi.
Pharmaca, pone metum, nil nocitura dabo.
Perge igitur! MEL. Cunctis vivo exosissimus. Omnes
Interitum sitiunt, percupiuntque meum.
Hamus in assato testis mihi pisce repertus,
Testis musca meo visa natare scypho,
Testis acus noto per fraudem infixa sedili,
Quasque alias centum mors habet atra vias.
Insuper et de me fora, compita, tecta loquuntur.
Vulgus in hac facie lumina fixa tenet.
His ego qua iungi possim ratione, doceto,
Ni quoque cum reliquis tu mea fata velis.
NAT. Ergo placet totam rixis consumere vitam,
Nec poterit Frater Fratris amore capi?
MEL. Fratris amore capi? Non est mihi dirior hostis!
Cernis, ut huc oculos vibret uterque suos ?
Ille importunis sequitur mea facta cachinnis;
Hic mihi vult motum sedibus esse caput.
NAT. Nullo igitur pretio possunt tibi pacta placere?
An superesse mihi nil opis ergo putas?
MEL. Aut hominum muta mores, aut me mihi tolle,
Si mihi, quae memoras, pacta placere cupis.
Donec erunt oculi, linguae, nutusque loquaces,
Donec ero, qui sum, non mihi pacta placent.
NAT. Atque haec certa manent animo? MEL. Certissima prorsus!
NAT. Nunc igitur quartum promptus adesse iube!
GAL. Ocius huc adsis, Fili! - Ouae causa morandi?
CHOL. Ego somnolentum protraham glirem suo,
Si sinitis, antro. GAL. Siste! Iam gradum admovet.

---

Michael Denis, Carmina quaedam. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/deniscarmina_1.xml.
