Latin · Dactylic hexameter
EPICA., PALATIUM RHETORICAE ., lines 2.1.134-2.1.189
Michael Denis, Carmina quaedam 2.1.134-189
Unproofread scanNot analysed yet
Infernos commenta rogos. Cum corpore solvi,
Quidquid eras. Mores, Virtutem nomina vana.
Nominibus tamen his utendum, ubi testis adesset.
Quod si testis abest, Sapientem pandere posse
Vela cupidinibus, nec iam ulla lege teneri.
Hi, quia facundi sunt dotibus oris abusi,
Seque unos crepuere Sophos, Verique magistros,
Ignibus his hoc in stagno sine fine coquentur.
Parte alia nox visa minor. Sub luce maligna
Apparent hominum tristes, tenuesque ruinae.
Funereo exanguis facies pallore rigebat,
Aruerat pellis, diro stridore sonabant
Ossa, cavos oculis macies extrema recessus
Subdiderat. Ventos vano captabat hiatu
Turba omnis testata famem. Commotus acerbo
Intuitu causas, miserorum crimina, quaero.
Protinus: Immeriti num te miseratio vulgi,
Tiro! subit? mihi Ductor ait: Foedissima monstra
Digna tua pietate putas, quibus sanguine pasci
Innocuo, tenuis caede exsultare popelli,
Virtutem iugulare, scelus super astra levare,
Dum licuit, sollemne fuit? Quid enim sibi ducit
Turpis adulator vetitum? Dum vita manebat,
Aulas hi coluere suo palpare Monarchas
Eloquio docti, caeloque aequare parati,
Quidquid agat Princeps. Iusti dixere tenacem,
Qui pede sanguineo premeret sibi subdita colla
Carnifici propior, populi pro Patre Tyrannus.
Largus erat Princeps, si quis, quas sudor avorum
Collegit, spargebat opes, luxuque iubebat
Degeneri nullos horrere aeraria fures.
Contra, qui miseros spoliabat pane colonos,
Natus ad augendos census, et hirudine peior,
Providus, et frugalis erat. Oui sacra nefandae
Cypridos, et Paphias coleret devotus acerras,
Tutus erat flore aetatis, clipeoque iuventae.
Fraudibus his blandis, verborum hoc melle doloso
Principis infregere animos, et in omne ruentem
Armavere nefas, donec vel vindice ferro
Occideret, vel purpureum pro Principe monstrum
Pollueret solium. Sed nunc pro turpibus ausis
Dant laesae poenas Suadae, tolerantque caninam
Tempus in omne famem, qui quondam more canino
Ventris in obsequium, quidcumque satur spueret rex,
Lambebant avidi. Mox turbam intentus in illam:
Cernis Aristippum, Evagoram, turpemque Cleonem,
Inquit: et augustas solitos sale spargere cenas
Sarmentum, Galbamque? Hic Arbiter ille Neronis,
Narcissus, Pallasque, Perennius, atque Cleander
Aeternum esuriunt . Sed cur ignota profantur
Verba mihi quidam? quaerebam. Ductor ad istud:
Audiit hos palpo sermonis Sequana quondam ,
Heroas aequare Deis, et quaerere in aula,
Solibus haud impar etiam qui pluribus esset,
Pluribus aut Mundis . Nunc almo lumine cassi
Lilia, Parisios, Luparam, Versalia Tempe