Latin
ELEGIACA., IN ILLUD: Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galileae. Ioh. c. II. v. 11.
Michael Denis, Carmina quaedam 4.3
Unproofread scanNot analysed yet
Cui primum ostensa est divina potentia Christi,
Quando erat in nostro corpore, Cana fuit.
Hic primum natura suos transcendere vires
Iussa merum vidit, quod fueratis, aquae!
Ilie quidem caecis oculorum reddidit usum,
Ille orci genios expulit hospitio;
Illius imperio cito deseruere grabatum,
Spes humana quibus nulla salutis erat.
Ipse per hunc (Quidquid contra, mors saeva! fremebas)
Lazarus obscuro prodiit e tumulo.
Prima tamen vino data sunt miracula. Primum
Hydria conspecta est fundere prodigium.
Optio si tibi iam contingeret ista, Philoene!
Aut facere hoc primum, aut cetera, quid faceres?
Scilicet haud premeret te leprae cura fugandae,
Nulla foret caecis reddere cura diem.
Pace tua grallis regeret vestigia claudus,
Pace tua esuriens plebs sine pane foret.
Per te dormirent nullo turbante sepulti;
Nec tibi prodesset, Lazare! quarta dies.
Hydria sola tuas vires sentiret, opinor;
Hydria sola tibi si modo sufficeret.
Fallor, an intueor per te montana Tokai
In prope subiectum praecipitata vadum?
Fallor, an in pelago subsultant ebria cete,
Et Batavus remo non nisi vina ferit?