# Carmina quaedam 4.4.1-46

Michael Denis, Carmina quaedam, ELEGIACA., DE HODIERNIS GERMANIAE POETIS., lines 4.4.1-4.4.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/4.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-denis/carmina-quaedam/4.4.1

Non Tamesis, non Tibris habet, non Sequana tantum
Nomina divinis inclita carminibus;
Sunt etiam, quibus se iactet Germania, Bardi,
Queis arcet summam querna corona diem.
Haec me Musa iubet tenero dilecta Tibullo
Ad populos numeris farier Ausoniis,
Dum me rura tenent autumni tempore primo,
Estque in conspectu magna Vienna meo,
Atque sacris umbris mea protegit otia quercus,
Assultatque meis garrula lympha sonis.
Audiat haec Tamesis, Tibrisque, et Sequana, nec se
Teutoniae posthac anteferant fluviis.
Tu quoque, quem diva Caesar cum Matre sedere
In sancto Patrum concilio voluit,
Qui, simul indulgent tibi publica commoda, laetus
Fontis Apollinei nectare labra rigas ,
Haec audi, Geblere ! Tuis instantia discent
Auspiciis Elegi vincere fata mei.
Serius Aoniae nos respexere Puellae,
Serius! Hoc vestra dixero pace, Deae!
Nam culpam, siqua est, modo compensavistis abunde,
Solvistisque moram fenore multiplici.
En rapit exardens sacro Klopstockius oestro
Pendula plectra tuis, Arx Solymaea! tholis,
Aeternaeque canit Sobolis de morte triumphum,
Qui miseris rupit vincula Terrigenis.
Illi panduntur Superum fulgentia templa,
Illi poenarum regna profunda palent.
Caelestes vatem in numerum plaudentibus alis
Circumdant Genii, consociantque melos.
At Genus humanum cantantibus adstupet, et nunc
Insolitae laxat pectora laetitiae;
Nunc horrore sacro quatitur, nunc pallor in ore,
Nunc rubor est, dulces nunc properant lacrimae.
Salve, Teutonico primum decus addite Pindo!
Maeonides sensu, Maeonides numero!
Salve, et divinam sic mox Messiada comple ,
Ut tuus in scena nunc placet Arminius!
Haec Istri tibi vota facit de litore Vates,
Cui in amicitia gloria summa tua est.
Tu quoque consimili iunctus mihi foedere, Gleimi!
Ultima victurum in saecula nomen habes.
Sume tubam! Tyrtaeus eris, Spartana iuventus
Quo duce Messenes concita fregit opes.
Sume lyram! Cytherea Senem rediisse putabit,
Cui rosa, ver, et amor, vinaque carmen erant .

---

Michael Denis, Carmina quaedam. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/deniscarmina_1.xml.
