Latin
ELEGIACA., DE HODIERNIS GERMANIAE POETIS., lines 4.4.47-4.4.92
Michael Denis, Carmina quaedam 4.4.47-92
Unproofread scanNot analysed yet
Musa, Syracosio quae coepit ludere versu,
Et mox Ausoniis lusit arundinibus,
Helveticis Iuvenem sibi nunc delegit in umbris
Mulcentem patrias carmine Hamadryadas.
Gessnerum montes, Gessnerum in vallibus udae
Per ripas salices, et nemus omne sonant.
Illius et Tamesis cantus, et Sequana discit ,
Et Popio socium, Segresioque facit.
Quis vero ille, novem puerum quem saepe Sorores
Seduxere sacras blandius in latebras,
Et dulci pavere favo, et sparsere corollis,
Et molli fotum continuere sinu,
Et dixere : Puer! votis succrescito nostris!
Teutoniae quondam tu quoque doctor eris.
Gellertus votis succrevit, Numina! vestris.
Ecce docet totam Fabula Teutoniam,
Aequans simplicitate Phrygem, Phaedrumque nitore,
Fontano salibus par, satiraque prior,
Ramlerum cum Rege suo pernicibus alis
Fama mori prohibens sidera ad alta vehit.
Rex agit. Hic Latiae felix testudinis heres
Fortiter acta manu fortiter ore sonat.
Hunc terite, o Pueri! Nam, quantum carmine Flacci,
Tantum virginei fronte Maronis habet.
Nunc inter violas tua ludit, amabilis Uzi!
Melpomene umbrosi fontis ad illecebras;
Nunc se tollit humo vitae divina magistra;
Nunc avium regem post sua terga videt.
Ah citharam ne pone, precor! cultissime Vatum!
Teutoniae si quid fama, precesque movent!
Post Situlam raptam, subsectum fraude Capillum,
Et, sacri belli materiem ,Pluteum ,
Nescio, quid maius Phaeton tibi, Patria! donat,
Et Catus ante diem traditus Elysio,
Et quod praeterea per Brunsvicensia rura
Ridiculo terram syrmate verrit Epos .
Quid memorem Helveticas celebrantem versibus Alpes,
Quem super has Alpes mascula musa tulit ;
Quid cantata tibi prima, Wielande! iuventa
Carmina virtuti sacra et amicitiae;
Quid patriam Sappho ,quid te, suavissime Weissi!
Te, Kretschmanne, tuae gloria Zittaviae!
Denique te veteres revocantem a funere Scaldos ,
Quemque suo retinet Gleimius in gremio ,
Et te, qua celebri tua prole Vienna superbit,
Care mihi longa, Mastaliere! fide!