# Atalanta fugiens 10

Michael Maier, Atalanta fugiens, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/10

PRAEFATIO haec virgo victoriam prae viris, apro quodam insignis magnitudinis occiso, unde praemio à Meleagro donataest: Apud Stethaeum Aesculapii fanum è saxo percusso aquam elicuit, quam sitibunda bibit: Quae cùm allegorica & Emblematica revera sint & nullo modo historica, volui in hujus Heroinae commemorationem intellectualem hunc tractatum Emblematicum indigetare, praesertim cùm poma ei projecta ex hortis Hesperiis à Venere, suavitatis Dea, Hippomeni fuerint ministrata: In modulis illis seu fugis Musicis hoc observatum videtis, quod singula disticha ad tres illas voces adaptata convenienter canendo exprimi possint, in quibus cùm uni simplici voci tot varietates fugarum sint accommodatae, omnis cordatus & intelligens hanc quoque Emblematicam quasi figurationem, in his, ut & in distichis adaptationem ad singulas voculas, boni consulet & pro nonnihilo reputabit: Si enim mercatores nonnulli pro magna pecuniae summa artificium picturae aliquod aestimant & emunt, ubi soli oculi falluntur, cùm naturae propinquissimum judicent, quid ni literati has figuras, quae & intellectui & sensibus pluribus inserviunt ita, ut magna inde speranda sit utilitas praeter oblectationem, in precio habeant & magni censeant? Vale. EPIEMBLEMA I. De secretis Natura. Portavit eum ventus in ventre suo. EPIGRAMMA I. CMbryo ventosâ BOREAE qui clauditur alvo, Vivus in hanc lucem si semel ortus erit; Unus is Heroum cunctos superare labores Arte, manu, forti corpore, mente, potest. Ne tibi sit Coeso, nec abortus inutilis ille, Non Agrippa, bono sydere sed genitus.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
