Latin
EPIGRAMMA XXIII
Michael Maier, Atalanta fugiens 103
Unproofread scanNot analysed yet
In publico gaudio seu festo, utpote, Regis coronatione vel etiam regiae haeredis nativitate aurei nummi aliquando projiciuntur in vulgum tanquam aurea pluvia: Sic in Palladis exortu eadem contigit: Est enim Pallas, sapientia seu sophia, quae sanitatem in dextra &divitias in sinistra gestat, hominumque saluti &commodis prospicit: Huic Perseus caput Medusae saxificum, serpentinis &vipereis capillis horrendum attulit, quo ipsa usa est in clypeo adversus hostes suos, incultos &rudes populos, eos in saxa commutando. Et revera sapientia seu Philosophia naturalis incredulos illos osores &invidos reddit stupidos &sensus intellectúsque vacuos per illud ipsum, ex quo Chrysaornatus est, qui Geryonis ante dicti Tricorporis pater fuit, hoc est, sanguinem Gorgoneum lapidificantem, qui nihil aliud est, quàm Tinctura lapidis philosophici. Der EMBLEMA XXIV. De secretis Naturae. Regem lupus voravit &vitae crematus reddidit.