# Atalanta fugiens 106

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/106

Unde non immeritò Apollini, cujus natalicium celebravit, lupus acceptus creditur: Ad haec quia oculi ei noctu splendent & lucem jaculantur. Huic igitur ingenti fame obsesso Regium corpus exanime projicitur, non ideò, ut totum consumat & in nihilum redigat, sed ut vitam & vires ei restituat propria sua morte. Est enim nescio quid virtutis amatoriae in lupi cauda, quod regi semimortuo infunditur, unde omnibus pergratus est hominib. sanitatem & formam pristinam recuperans: Hyrcani non ad alium usum nutriebant canes, quàm ut iis vitâ functos objicerent vorandos, ut Cicero tradit: Sic & Massagetae ex morbo mortuos canib. dant in praedam: Philosophi verò Regem lupo: Nec verò Sabaeorum mos placuit, defunctorum corpora, eodem modo, quo stercus ducere, qui & reges rejiciebant inter sterquilinia, nec Troglodytarum, qui mortui cervicem pedib. alligabant & raptim cum jocis & risu efferebant, nullâque loci ratione habitâ, terrae mandabant: At Magorum institutum sequi in hoc maluerunt, qui non humabant corpora suorum, nisi priùs à feris laniata: Aut Indorum, qui se vivos cremari jusserunt, coronatos deorum laudes concinentes, ne senectus praeveniret: Verùm omnib. illis ultimum fatum hunc morem imposuit absque ulla resurrectionis spe aut vitae innovatione: Longè aliter apud Philos. dispositum est: Illi enim certissimè noverunt, ex rege mortuo à lupo devorato, vivum, fortem & juvenem appariturum, lupumque ejus vice igne crematum iri: Est namque lupus facilè interimendus, si ventrem ita onerârit, Rex verò licet mortuus, tamen Martiali vel Cygnea vi pollet, ut vulnerari nec absumi possit. At ubi venandus erit hic lupus, & unde Rex accipiendus? Respondent Philos. io7 Philos.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
