# Atalanta fugiens 110

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/110

N occupatione aurei velleris Draco omnium primò interimendus Aerat, qui labor cùm multis tentatus esset frustrà, à Dracone superati & veneno exitiali necati fuerunt: Causa fuit, quia non satis muniti erant adversus draconis virus, nec instructi, quo astu ille interficiendus foret: Jasonverò (medicus) nulla remediorum genera neglexit, quorum diversa à Medea (mentis consilio) atque inter haec Solis & Lunae imagines recepit, quibus usus feliciter victoriam cum brabejo, hoc est, AuREO VELLERE adeptus est. Draco itaque à sole & luna seu imaginibus eorum è medio sublatus fuit, quod Philos. passim inculcant: Sic n. Rosarii author ex aliis habet: Hermes; Draco non moritur, nisi cum fratre & sorore sua interficiatur, non per unum solum, sed per ambos simul, scil. per solem & lunam. Philos. Mercurius nunquam moritur, nisi cum sua sorore interficiatur, id est, cum luna vel sole illum congelare oportet. Nota, quod Draco est argentum vivum extractum à corporib, habens in se corpus, animam & spiritum, super quo dicit: Draco non moritur, nisi cum fratre suo & sorore sua, id est, sole & luna, id est, sulphure extracto, habente in se naturam humiditatis & frigiditatis ratione lunae; cum illis draco moritur, id est, argentum vivum ab eisdem corporib. extractum à primordio, quę est aqua permanens Philos. quae sit post putrefactionem, & post separationem elementorum, & aqua illa alio nomine dicitur, aqua foetida. Haec ille: Cui reliqui omnes consentiunt, ne singulorum authoritatem adducere opus sit. Draconem in Apollinis templo Epyrotae venerati sunt ob interfectum Pythonem Draconi bellum & odium genuinum est cum Elephante, cujus oculos & jugulum petit, donec humi concidens Elephas simul & draconem mole corporis occidit, unde sanguis draconis in nostras oras advehitur: Oculos habet draco aestimatione gemmarum; Aciem habet peracutam & clarissimam; unde & servandis thesauris plerumque adhibitus est, ut pomis Hesperidum, & ut dictum, aureo velleri apud Colchos: Antiqui Aesculapioquoque, ut hieroglyphicum adjunxerunt: Sed dracones Chymici suis operibu. appropriant, non quidem reipsa, sed allegoriâ: Mercurium n. draco semper denotat, sive ille sit fixus, sive volatilis: Hinc Mercurius duplici serpente visendus in caduceo connexis (cùm draco sit ingens serpens) & Saturnus cum uno, quicaudam devoret, veluti & Janus: Aesculapio Apollinis filio, medicinae inventori (Medicinae Philos.) serpens dicatur, in qua forma ex Epidauro Romam advectus creditur, ibique semper cultus ob pestiferae luis cessationem ab eo, ut putabatur, causatam: Est autem draco Philos. semper vigilantissimus & vivus, nec facilè vulnerandus, tum propter cutis densitatem, tum dentium, venenique, quib. armatus est, acritudinem: Etsin.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
