# Atalanta fugiens 111

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/111

vulgares dracones veneni expertes dicantur, hic tamen eo non caret, nisi cautè tractetur, in obvium quemvis emittendo: Per vim itaque rarò superari poterit, nisi & astutia accedat consanguineorum: Nam verè poëta dixit, Tuta frequensque via est pamici fallere nomen, quae alibi aliisque in negotiis, non hîc, Tuta frequensque licet sit via, crimen habet. Circulatores & agyrtae dicuntur vermes ex pueris expellere enecatos aliorum similium vermium pulvere, hoc est, fratres cum fratrib. & sororib. ita hîc draco enecandus cum fratre & sorore simul, hoc est, cum Sole & Luna: Unde apparet, & draconem esse ex planetarum numero, videlicet, ut jam ex Rosario patuit, Mercurium extractum à corporib. Draconem, Herode apud Judaeos regnante, amasse puellam nubilem & pulchram, eique in lecto accubuisse, sunt ex Graecis qui tradant, & alium à Tibeberio Imperatore in oblectamentis habitum, quem ex consuetudine manu sua cibare solitus sit: Ita & Philos. draco, si ritè tractetur, saevitiam deponit, & fit homini amicus, licet infestus sit, si aliter. Xanthus historiarum author apud Plinium testis est, occisum draconis catulum revocatum ad vitam à parente herbâ, quam Balin nominat: quod tamen potiùs ad allegoriam Philos. quàm historiam veram refero, siquidem in chymicis solis draconi mortuo redditur vita, & vivo mors palternas vices: Verùm quaerat quis, unde & quomodo draco captandus erit: Respondent Philos per versum brevissimè, Dant Rebis montes, dracones, terraque, fontes: De captatione verò videatur Tacitus, quantâ curâ & industriâ invigilârint quàmplurimi ut ingentem draconem, in Africa observatum caperent, & ad Imp. Tiberium adducerent, nempe intra lapides iter draconis solitum, septum & sensim in angustias coarctatum, ubi retib. & vinculis inclusus, fustib. & verberibus tandem domitus, & ut onus multorum plaustrorum in navem, quâ Romam portatus est. Der gFUGAXXII. in 8. duplici; infrà. Der Menschlichen Weißheit Frucht das Holtz deß Lebbens ist. Hig tia resapien Major in humanis non est, non est sapientia non est Etel bus, quàm quâ divitiae vitaque sa nit. entiMajor in humanis non est, non est sapientia non est sa pi arebus, quàm quâ divitiae vitaque sa na venit.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
