Latin
EMBLEMA XXVI
Michael Maier, Atalanta fugiens 115
Unproofread scanNot analysed yet
&honore afficietur: Sapientia n filios sublevat, &qui firmiter ei adhaeret, fruetur honore. Immortale quoque nomen ex ea provenit apudposteros: Ipsa potentior est rebus omuibus, &spientem magis confortat quàm decem potem tes, qui in civitate sunt: Ad hanc quoque mundanam sapientiam applicari potest, quod à Baruch Propheta dicitur: Disce itag. veram sapientiam, &experiaris quis sit ille qui vitam longam opes, gaudium &paBaruch. 3. cem largiatur. Et Sapientiae c. 9. V. 17. affirmatur, quod sapientia sit arcanum consilium in cognitione Dei: Sapientia omnia confert &infinitae divitiae proveniunt ex labore manuum ejus: Imò cuncta bona ab illa procedunt, &magnae divitiae &opes sunt in manibus ejus, &qui ei adjungitur, cum honore ab ea attollitur: Et Sirach C. I. V. 26 In thesauris sapientiae intellectus &scientiae religiositas, &alibi vocateam disciplinam sensus, aut doctrinam intellectus: De hac Morienus Philosophus: Haecn scientia est, inquit, quae Dominum suum abstrahit ab hujus mundi miseria &adscientiam bonorum futurorum reducit. Quod autem sit donum Dei, idem testatur his verbis: Confertn. Deus hanc divinam &puram scientiam suis fidelibus &servis, scilicet quibus eam à primaeva rerum natura conferre disposuit sua mirabili fortitudine: Et mox: Nam haec res nihil nisi donum Dei altissimi potest qui prout vult, &etiam cui vult ex suis servis &fidelib. illud committit &monstrat: Decet igitur omnipotenti Deo esse in omnibus humiles &omnino subjectos. Ecpost Scire etiam tibi convenit, ô Rex, quod hoc magisterium nihil aliud est nisi arcanum &secretum secretorum Deialtissimi &magni: Ipsen. hoc secretmsum Prophetis commendavit, quorum scilicet animas in suo paradiso collatauit: Lignum verò vitae dicitur, non quod salutem aeternam in se habeat, sed ad eam quasi viam monstret, &fructus huic vitae utiles portet, quibus haec carere nequit, ut sunt sanitas, bona fortunae &ati Absque his enim homo vel vivens mortuus est, brutóque nonsimilis, etiamsi externâ eum, qui esse deberet &non est potiore su parte, repraesentet. EMBLEMA XXVII. De secretis Naturae. Qui Rosarium intrare conatur Philosophicum absque clave, assimilatur homini ambulare volenti absque pedibus: