# Atalanta fugiens 115

Michael Maier, Atalanta fugiens, EMBLEMA XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/115

& honore afficietur: Sapientia n filios sublevat, & qui firmiter ei adhaeret, fruetur honore. Immortale quoque nomen ex ea provenit apudposteros: Ipsa potentior est rebus omuibus, & spientem magis confortat quàm decem potem tes, qui in civitate sunt: Ad hanc quoque mundanam sapientiam applicari potest, quod à Baruch Propheta dicitur: Disce itag. veram sapientiam, & experiaris quis sit ille qui vitam longam opes, gaudium & paBaruch. 3. cem largiatur. Et Sapientiae c. 9. V. 17. affirmatur, quod sapientia sit arcanum consilium in cognitione Dei: Sapientia omnia confert & infinitae divitiae proveniunt ex labore manuum ejus: Imò cuncta bona ab illa procedunt, & magnae divitiae & opes sunt in manibus ejus, & qui ei adjungitur, cum honore ab ea attollitur: Et Sirach C. I. V. 26 In thesauris sapientiae intellectus & scientiae religiositas, & alibi vocateam disciplinam sensus, aut doctrinam intellectus: De hac Morienus Philosophus: Haecn scientia est, inquit, quae Dominum suum abstrahit ab hujus mundi miseria & adscientiam bonorum futurorum reducit. Quod autem sit donum Dei, idem testatur his verbis: Confertn. Deus hanc divinam & puram scientiam suis fidelibus & servis, scilicet quibus eam à primaeva rerum natura conferre disposuit sua mirabili fortitudine: Et mox: Nam haec res nihil nisi donum Dei altissimi potest qui prout vult, & etiam cui vult ex suis servis & fidelib. illud committit & monstrat: Decet igitur omnipotenti Deo esse in omnibus humiles & omnino subjectos. Ecpost Scire etiam tibi convenit, ô Rex, quod hoc magisterium nihil aliud est nisi arcanum & secretum secretorum Deialtissimi & magni: Ipsen. hoc secretmsum Prophetis commendavit, quorum scilicet animas in suo paradiso collatauit: Lignum verò vitae dicitur, non quod salutem aeternam in se habeat, sed ad eam quasi viam monstret, & fructus huic vitae utiles portet, quibus haec carere nequit, ut sunt sanitas, bona fortunae & ati Absque his enim homo vel vivens mortuus est, brutóque nonsimilis, etiamsi externâ eum, qui esse deberet & non est potiore su parte, repraesentet. EMBLEMA XXVII. De secretis Naturae. Qui Rosarium intrare conatur Philosophicum absque clave, assimilatur homini ambulare volenti absque pedibus:

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
