Latin
EPIGRAMMA XXVII
Michael Maier, Atalanta fugiens 118
Unproofread scanNot analysed yet
E Erichthonio scribunt, eum ex semine Vulcani cum Pallade saEpientiae Dea luctantis in terram emisso natum serpentinis &absque humanis fuisse pedibus: Huic persimiles, absque sapientia Palladis, solius Vulcani operâ freti, gignunt foetus, videlicet monstrosos, Apodas &abortivos, qui nec se sustentare, nec aliis prodesse possunt: Miserum est hominem incedere quadrupedem, hoc est manib. pedibusque simul: at longè miserius pedib. omninò destitutum esse eorumque vice brachiis uti: Ad vermium enim naturam degenerasse videntur, qui vermium serpentium more incedunt: Sunt autem gemina crura membra organica in homine, sine quibus ambulatio vera fieri nequit, ut nec absque oculis visio, aut absque manib. apprehensio tangibilium: Ad eundem modum Medicina, &quaelibet ars operativa duo crura, quibus insistat, nempe Experientiam &rationem habere traditur, sine quorum alterutroars ea mutila &manca, nec perfecta sit in suis traditionibus &praeceptis, nec finem propositum adipiscatur: In primis verò Chymia duplici gaudet subjecto (uti cruribus) quorum unum clavis est, alterum pessulilorum; His Rosetum Philosophicum undiquaque seratum aperitur, inque id aditus datur legitimè intrantibus: Quod si unum deficiat in hoc intraturo idem erit, tanquam loripes leporem fugâ antevertere conetur. Qui absque clave in hortum intrat ab omni parte conclusum aut septum, furem imitatur, qui tenebrosa nocte veniens nil discernet quid in roseto crescit, nec furtivis fruipoterit: Est autem clavis res vilissima, quae propriè vocatur lapis in capitulis notus &est radix Rhodi sine qua germen non protruditur, nec gemma protuberat, nec Rosa vernat aut folia millecupla explicat. At quaeri posset, ubi quaerenda sit haecclavis? Respondeo cum oraculo, quod ibi investiganda fuerit, ubi Orestis ossa inventa dicuntur, nempe, UBIVENTI, PERCUTIENS, REPERCUSSUS ET HOMINUM PERNICIES simul reperiantur, hoc est, ut Lychas interpretatus est, in officina fabri aerarii: Nam per ventos folles; per percutientem, malleum; per repercussum, incudem; per hominum pernitiem ferrum oraculum intelligi voluit: Hanc clavem in hemisphaerio Zodiaci septentrionali reverà inveniet si signa bene numerare &discernere sciat, &lorum pessuli in meridionali: Quibus occupatis, facilè erit aperire ostium &intrare.