Latin
EPIGRAMMA XXVIII
Michael Maier, Atalanta fugiens 123
Unproofread scanNot analysed yet
in minori authoritate &precio est habitus, dum Saturni morositate &Martis cholera seu iracundia fuerit taxatus: Ipse igitur aut mori aut curari voluit, si id possibile sit: Unus ex medicis inventus, qui hanc sibi provinciam impositam suscepit, precib. pręmiisque adductus: Estque haec allegoria per frequens in scriptis Philos. uitpote Bernhardi, Alani, tractatulo de Duenech &innumeris aliis; ideò circumstantias alias ex iis petendas non adjicimus: Satis sit hic observâsse, cujus coctionis excrementum per balneationem educatur: In hoc n. totius rei cardo versatur: Solet autem in thermis seu balneis calidis calor in corpore conclusus ad cutis superficiem unà cum sanguine revocari, unde color venustus faciei &toti corpori conciliatur; qui si adfuerit, signum erit, quod melancholica nigredo, quae cutim inficit, evacuari sensim possit, omnesque humores corrigi, ut optimus &roseus post generetur sanguis: Necessarium est, ut totum temperamentum ejus corporis emendetur, quod bono sanguini reclamat, estque frigidum &siccum, cùm illeè contrà sit calidus &humidus, quod anfieri possit, medico prognosticis praescire &praedicere convenit. Sunt aliquando inventi, qui Cerdonem pro magno principe aut regis filio acceperunt, at tandem qualis foret origine &educatione ex certis signis perceperunt: Hoc ne contingat artifici cavendum, nempe ut veram regis sobolem inprimis eligat, quae etiamsi aureo ornatu non sit splendidus, at amictu despecto &vili, nec non colore livido &melancholico, ne propterea eam rejiciat, aut alium ejus vice captet; Sin. optimè lavetur, moxregia ejus indoles apparebit, veluti in Cyro, Paride, Romulo, apud ruricolas educatis: Animadvertendum verò est, ut balneum sit Laconicum, hoc est, vaporosum &sudoriferum, ne aqua ejus carnem teneram adurat, aut poros obstruat, unde plus nocumenti, quàm emolumenti contingeret, nec effectus ejus curaretur: De vestib. regiis post balneationem illi induendis nemo sit sollicitus; Filian. regis Alcinoi ut olim Ulyssi naufrago &nudo vestes praebuit, sic erit qui ipsi preciosissimas mittet, ut filius Solis meritò agnosci possit. Q ij Wie EMBLEMA XXIX. De secretis Naturae. Ut Salamandra vivit igne siclapis: