# Atalanta fugiens 123

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/123

in minori authoritate & precio est habitus, dum Saturni morositate & Martis cholera seu iracundia fuerit taxatus: Ipse igitur aut mori aut curari voluit, si id possibile sit: Unus ex medicis inventus, qui hanc sibi provinciam impositam suscepit, precib. pręmiisque adductus: Estque haec allegoria per frequens in scriptis Philos. uitpote Bernhardi, Alani, tractatulo de Duenech & innumeris aliis; ideò circumstantias alias ex iis petendas non adjicimus: Satis sit hic observâsse, cujus coctionis excrementum per balneationem educatur: In hoc n. totius rei cardo versatur: Solet autem in thermis seu balneis calidis calor in corpore conclusus ad cutis superficiem unà cum sanguine revocari, unde color venustus faciei & toti corpori conciliatur; qui si adfuerit, signum erit, quod melancholica nigredo, quae cutim inficit, evacuari sensim possit, omnesque humores corrigi, ut optimus & roseus post generetur sanguis: Necessarium est, ut totum temperamentum ejus corporis emendetur, quod bono sanguini reclamat, estque frigidum & siccum, cùm illeè contrà sit calidus & humidus, quod anfieri possit, medico prognosticis praescire & praedicere convenit. Sunt aliquando inventi, qui Cerdonem pro magno principe aut regis filio acceperunt, at tandem qualis foret origine & educatione ex certis signis perceperunt: Hoc ne contingat artifici cavendum, nempe ut veram regis sobolem inprimis eligat, quae etiamsi aureo ornatu non sit splendidus, at amictu despecto & vili, nec non colore livido & melancholico, ne propterea eam rejiciat, aut alium ejus vice captet; Sin. optimè lavetur, moxregia ejus indoles apparebit, veluti in Cyro, Paride, Romulo, apud ruricolas educatis: Animadvertendum verò est, ut balneum sit Laconicum, hoc est, vaporosum & sudoriferum, ne aqua ejus carnem teneram adurat, aut poros obstruat, unde plus nocumenti, quàm emolumenti contingeret, nec effectus ejus curaretur: De vestib. regiis post balneationem illi induendis nemo sit sollicitus; Filian. regis Alcinoi ut olim Ulyssi naufrago & nudo vestes praebuit, sic erit qui ipsi preciosissimas mittet, ut filius Solis meritò agnosci possit. Q ij Wie EMBLEMA XXIX. De secretis Naturae. Ut Salamandra vivit igne siclapis:

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
