# Atalanta fugiens 126

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/126

Uo sut Elementa, in quib. animalia degunt, aqua & aër, & totidem E inquib. nihil animatum superesse potest, terra & ignis. Ut n. illa sunt mediae, & temperatę complexionis in primis & secundis qualitatib. sic hęc sunt extrenę; aut corpora nimis crassa, aut subtilia, ita utcrassities alia corpora non admittat, subtilitas admittat quidem, sed penetret & adurat: Quod verò in cellis, & fodinis subterrameis vivant homines, id ratione aëris contingit eò usque descendentis, & ea loca, ne sint vacua, supplentis: At hic de unoquoque Elemento per se loquimur: In aqua pisces incredibili numero, varietate & faecunditate vivunt, imò animal um omnium maxima; In aëre homines, quadrupedes, volucres, vermes, & insecta: Quicquid de spiritib. oberrantib. in terrae abditis dicitur, aliud est. nec n. sunt animalia. Inigne verò solam Salamandram vivere ajunt: Est autem Salamandra vermis repens non absimilis lacertae, sed tardiori incessu, grandiori capite & alio colore, qualem me vidisse memini in Alpib. seu jugo Splugę, post tonitrua & imbres ex cavernis saxorum progressam, inque via morantem, admonente quodam ejus loci ruricola, quod vocaretur ein Molch: Habebat autem circa se se lentam & viscosam humiditatem, quâ ignes libere pervadit absque noxa. Sed Philos. Salamandra longè alia est, quamvis huic assimiletur. Illan. in igne nascitur. Haec nequaquam. sed si incidat in ignem sua copiosa & summa frigiditate ac humiditate non statim comburitur; quin liberè permeare flammam possit: Illa est calida & sicca, haec frigida & humida: Quodlibet n materni uteri naturam refert, seu locum & patriam imitatur: Ignis nil nisi calidum & siccum producit, tanquam sibi simile, & econtra humidae & frigidae cautium cavernae, imbribus repletae, hunc vermem, frigidum & numidum mittunt. Illa similitudine naturae igni gaudet, haec contrarietate extinguit eum autejus vim aliquandiu à se repellit. Ajunt ex furnis aerariis Cypti pyraustam in igne genitam evolare: At nemo hoc verum, nisi per allegoriam, crediderit: Ignis enim animalium quorumcumque corpora destruit & corumpit, si continuetur, cum & terram adurat in vitrum, & ligna solidiora in cineres, caeteraque omnia composita, paucis exceptis, ut pote mercurialib. quae vel tota manent, vel tota avolant ex igne, nulla partium separatione in iis factâ.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
