# Atalanta fugiens 130

Michael Maier, Atalanta fugiens, EPIGRAMMA XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-maier/atalanta-fugiens/130

AVICENNA in lib. de anima aliquoties monet, ova non esse ad artem sumenda, nisi earum gallinarum, quib. gallus adfuerit: hoc est, absque virtute masculina foemineum subjectum nihil valere, & vice versa, nec gallum absque gallina utilem fore: Hin. gemini sexus in corte Philos. conjungendisunt, ut multiplicatio fiat: Philos. verò utuntur similitudine à gallo desumptâ, quia hic inprimis sulphuris potentiae correspondet magis, quàm alius masculus ex avibus cùm unus multis gallinis praeesse possit, nec facilè rivalem in eodem fimeto patiatur, sese parem & sufficientem singulis existimans. Martis avis est ex Gallo puero, qui Solem observare deberet, ne adulterium Martis cum Venere specularetur, transformata, ut fabulantur Poëtae, & Martialis valdè in pugnâ, qua decertat cum adversario usque ad necem: Solem in opere Philos. repraesentat, ut gallina lunam: Eadem itaque necessitas conjungendi Solem cum luna, quàm gallum cumgallina: Est quoque gallus Soli sacer, cui venienti assurgit, cumque eo it dormitum: Coelum crebrò aspicit, inque sublime falcatas erigit caudas: contra serpentes pro gallinis dimicat: Nuncius est lucis & Latonae charus, quia ei parienti astiterit: Peperit verò Latona solem & lunam, unde matri & filio appropriatur: At Sol, Luna & Latona chymicis subjectis conveniunt: Sic & gallus & gallina: Verùm & hi ex ovo prodierunt, & iterum ova relinquunt in pullos gallinaceos excludenda; sic quoque Philos. sua sunt ova in aves ejusdem generis transeuntia, dummodò foveantur temperato calore, prout gallinae incubantis calor est, qui continuè durat: Cùm n. in caeteris volucrib. & masculus ovis insideat, solus gallus ab hoc officio sive onere sese immunem ostendit; Unde gallinae omnis cura & labor ova excludendi, & pullos educandi incumbit; Ubi ejus sedulitatem, & diligentiam animadvertere licet, quàm properè edat & bibat, ventremque exoneret, móxque ad ova, antequam frigefiant, recurrat. Deinde quanta vi & impetu defendat pullos, qua benignitate nudos sub alas suas recipiat & tegat, qua voce, tanquam campana, convocet & contineat, quo studio ipsis frangat duriores micas aut grana & rostro, quasi cultro ministret, admiratione dignum naturę opus est: Atque hęc omnia, ne homini ad alimentum desint ova vel foetus gallinacei: Eundem ad modum Philos. sive artifexdiligentissimè & providè omnib. suis operationib. procedit; Ovan. ex suis locis, quib.

---

Michael Maier, Atalanta fugiens. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Atalanta_fugiens.
